Tertia filia Hamilcaris Barcae

E Vicipaedia
Salammbô. Adumbratio coniecturabilis in tertio capite ("Ô Tanit! tu m'aimes, n'est-ce pas?") mythistoriae Flaubertianae eiusdem nominis, a Victore Armando Poirson picta (1885).
Salammbô a Mauritio Ferrary anno 1889 sculpta.

Tertia filia Hamilcaris Barcae (floruit ab anno 239 ad annum 237 a.C.n.) fuit mulier punica et uxor Naravae (Graece Ναραύας) ducis Numidici fuit.

Saeculo undevicensimo, Gustavus Flaubert scriptor Francicus, in Salammbô mythistoria historica eam Salammbô appellabat. Hoc nomen (a nomine deae Salambonis ortum) fictum est, quia verum mulieris nomen non scimus.

Biographia personae historicae[recensere | fontem recensere]

Illa tertia filia Hamilcaris Barcae et soror Hannibalis fuit. Anno 239 a.C.n. dux Numidicus Naravas, qui in exercitu mercennariorum duxerat, deseruit et se cum exercitu Hamilcaris Barcae iunxit. Hamilcar filiam suam Naravae despondit, ut historicus Polybius scripsit.[1] Anno 237 a.C.n., Naravas filiam Hamilcaris uxorem duxit post bellum mercennariorum atque post mortem Mathonis Spendiique ducum seditionis. Non scimus eius mortis annum.

Fortuna[recensere | fontem recensere]

Post mythistoriam Flaubertianam prolatam, persona filiae Hamilcaris Barcae magnam fortunam habuit inter finem saeculi undevicensimi et initium saeculi vicensimi. Compositores arteficesque melodramas, picturas, et sculpturas de Salammbô fecerunt.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Polybius, Historiae, Liber I, 78: Ἀμίλκας δὲ ταῦτ' ἀκούσας οὕτως ἥσθη μεγάλως ἐπί τε τῷ κατὰ τὴν παρουσίαν θάρσει καὶ τῇ κατὰ τὴν ἔντευξιν ἁπλότητι τοῦ νεανίσκου, ὡς οὐ μόνον εὐδόκησε κοινωνὸν αὐτὸν προσλαβέσθαι τῶν πράξεων, ἀλλὰ καὶ τὴν θυγατέρα δώσειν ἐπηγγείλατο μεθ' ὅρκου, διαφυλάξαντος αὐτοῦ τὴν πρὸς Καρχηδονίους πίστιν. "His auditis . . . [Hamilcar] non solum in societatem omnium consiliorum lubens illum [Naravam] admitteret[,] sed filiam quoque suam ei se daturum iureiurando confirmaret, dummodo in fide populi Carthaginiensis perpetuo maneret."

Fontes antiqui[recensere | fontem recensere]

De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.