Latinitas bona

Tereus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Tereus (Graece Τηρεύς), rex Thracum, e fabulis cognoscitur. Tereus a Daule in Phocide vel ab aliqua Thraciae parte Athenas venit ut regem Pandionem in finium rixa cum Labdaco, rege Thebarum, iuvaret. Benevolentiae causa Pandion rex filiam suam Procnem Tereo uxorem dedit, quae filium Ityn vel Itylon vocatum paruit. Tereus, cum sororem Procnis Philomelam libidinose concupisset, Procnem ex urbe misit, eam mortuam esse Philomelae persuasit, propterquod Philomela frui potuit. Tereus crudelis linguam Philomelae amputavit ne puella, iam muta, Procnem adhuc vivam certiorem huius eventus faceret. Quamobrem Philomela hunc eventum in vestimento signis occultis contexuit, quod ad sororem Procnem per ancillam perferendum curavit. Ulciscendi causa sorores, cum filium Terei Ityn occiderunt, eum patri sicut cenam dederunt. Tereus de filio mortuo atque eso sero cognoscens ferro stricto sorores sectatus est. Procne fugiens in lusciniam mutata est, Philomela in hirundinem (vel vice versa), Tereus in upupam mutatus est, scilicet quia haec avis longo rostro telo simili instructa est et cristas in capite gerit quales galeae bellatorum. Hanc quidem rationem mutationis dabat poeta Ovidius.

Monumentum Terei Megaris ostendebatur ubi obisse dicebatur et apud quod sacra ei fiebant.

Fontes[recensere | fontem recensere]