Tenax

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Tenax (pagina discretiva)

Tenax nomen personae fictae est cuius pericula in nubeculatis eponymis sumptibus Imperiae, ad 138 exempla, ab anno 1971 ad annum 1987 publicabantur. Non solum Tenacis facinora, sed etiam multas series ut Ultra Chat (Supracattum), quod La Crux delineavit, Les Oiseaux de Hong Kong (Aves Hongcongi) Felicis (Francogallice:Félix) Molinari vel Robot Zéro (Robotorem Zerum) in his periodicis legere posses. Seriem ipsam Tenaci dicatam delineavit Ioseph (José) Ortiz et composuerunt Raymondus (Ramón) Ortega et Eugenius (Eugenio) Sotillos. Tegumina tamen dipinxit Felix Molinari.

Nexus interni

Superheros

Nexus Externus[recensere | fontem recensere]

(Francogallice) Hic paucas imagines ex hoc periodico excerptas tibi videre licet.