Tempus transit gelidum
| Tempus transit gelidum | |
|---|---|
| Numerus | CB 153 |
| Argumenta | amor |
| Lingua | lingua Latina mediaevalis |
“Tempus transit gelidum” est initium carminis a discipulis vagantibus Latine scripti, quod in codice Carminum Buranorum sub numero CLIII reperitur.[1]
Textus
[recensere | fontem recensere]Descriptio
[recensere | fontem recensere]Hoc carmen, in sectione amatoria codicis positum, renovationem mundi sub verna tempestate celebrat. Poeta describit quomodo, abeunte hieme, natura florescat et aves cantu silvas densent, dum puellae in gramine ludunt, sensus amoris in animo excitantes.[1]
Argumentum deinde ad potentiam Cupidinis vertitur, qui, a deis adiutus, poetam antea reluctantem vulnerat et sub iugum Veneris mittit. In fine, auctor fidem suam erga unicam puellam et suavitates osculorum eius extollit, comparans eas dulcedini balsami et favi mellis.[1]
Investigatio critica
[recensere | fontem recensere]Adventu verni temporis, animus humanus ad desiderium amoris iterum excitatur, quod argumentum quasi fundamentum totius carminis apparet. In hoc contextu, Cupido fingitur ut puer pharetra armatus qui retia sua tendit; quae imago metaphorica, ad insidias amatorias describendas aptissima, non solum hic sed etiam in aliis codicis carminibus invenitur. [2]
Inter res rariores in textu memoratas, mentio fit amomi, quod est aroma ex cortice cuiusdam arboris extractum. Haec substantia, antiquitus et medio aevo nota ob odorem suavem, in confectione ciborum dulciorum multum adhibebatur, vim sensuale carminis augens. [3]
Notae
[recensere | fontem recensere]- 1 2 3 4 Carmina amatoria 123-154.
- ↑ Rossi, 2006, pp. 292
- ↑ Rossi, 2006, pp. 292
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Rossi, Petrus Victorius, red. ( []). Carmina Burana. Testo latino a fronte (8a. ed.). Mediolani: Tascabili Bompiani. ISBN 88-452-5307-4