Roman numeral 10000 CC DD.svg

Tempus pluviosum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cataracta Barron Australiae tempore pluvioso (mense Ianuario)

Tempus pluviosum[1] vel periodus pluviorum[2] est tempus anni, quo imbres abundant. Tempore pluvioso interdum per mensem imber non desinit. Tempus pluviosum definitur ut tempus, cum per mensem praecipitationis media quantitas plus, quam 60 mm est.

Geographia[recensere | fontem recensere]

In diversis regionibus zonae tropicae et subtropicae tempora pluviosa assidua sunt.

In regionibus, ubi pluvia abundantia a vento mutato afferuntur, tempus anni pluviosum hippalis advenientibus incipit et saepe nomen hippalus vel venti monsonarii fert. Haec sunt Asia austro-orientalis cum Indonesia et Philippinis, Australia septenrionalis et Polynesia, America media, Mexici et Brasiliae partes et Guiana meridiana.

Cataracta Barron tempore sicco (mense Iulio)

Aliter tempus pluviosum in regionibus savanae Africanae fit, et eodem modo in Florida et in Texia meridiana. In Graecia et Turcia et Italia et in litore Civitatum Foederatarum occidentali. Interdum et duo tempora pluviosa per annum sunt, monsonium et aliud, vel duo monsonia. Duo tempora pluvios sunt in Guiana septentrionali; primum initio veris affertur et secundum initio hiemis, in Africa occidentali, in Sonora deserto.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]