Tempus Passionis
Tempus Passionis in veteri ritu Romano est nomen duarum ultimarum hebdomadarum Quadragesimae.
Quando incipiat et quando explicat
[recensere | fontem recensere]In ritu Romano antiquo (sic dicta forma extraordinaria) tempus quadragesimale, quod a Feria IV Cinerum incipit, in duas partes dividitur: tempus nempe Quadragesimae proprie dictum, a Feria IV Cinerum ad sabbatum ante dominicam Iudica, atque tempus Passionis, a dominica Iudica usque ad Sabbatum Sanctum inclusive.[1] In novo ritu Romano (sic dicta forma ordinaria) talis distinctio deest.[2]
In ritu Romano antiquo ergo caeremonia in nocte Paschatis celebranda, scilicet vigilia paschalis, e duabus partibus consistit: primo e vigilia paschali proprie dicta, ubi fit benedictio ignis et cerei, atque lectiones: haec pars ad tempus Passionis pertinet, unde et vestimenta violacea adhibentur; deinde e missa vigiliae paschalis, ad tempus paschale pertinente, in qua vestimenta alba adhibentur.[3]
Varia nomina dominicarum temporis Passionis
[recensere | fontem recensere]
Notandum est dominicas temporis Passionis variis modis designari:
- iuxta morem mediaevalem dominica quatuordecim diebus ante Pascha seu dominica Iudica (a primis verbis antiphonae ad introitum) dicitur dominica de Passione, dominica vero Pascha immediate praecedens est Dominica in Palmis;[4]
- postquam ordo Hebdomadae Sanctae a Pio XII mutatus esset, dominicae haec appellandae erant Dominica I. Passionis atque Dominica II. Passionis seu in Palmis;[3]
- in novo ritu Romano dominicae haec nuncupantur Dominica V. Quadragesimae (ipso tempore Passionis suppresso) atque Dominica in Palmis de Passione Domini.[5]
Tempus Passionis sensu Romano non est confundendus cum tempore Passionis apud Lutheranos (Theodisce Passionszeit, Polonice czas pasyjny), quod est aliud nomen totius Quandragesimae.[6]
Liturgia temporis Passionis
[recensere | fontem recensere]Liturgia temporis Passionis haud parum a reliquo anni tempore differt. In ecclesiis cruces, statuae, atque nonnullis in locis etiam imagines velis violaceis cooperiuntur. Ad initium missae psalmus 42 non dicitur. Omittitur doxologia introitus missae, psalmi ad Lavabo dicendi, psalmi 94 ad invitatorium, atque omnium responsoriorum. In officio temporis Passionis hymni Venantii Fortunati canuntur, Pange lingua gloriosi proelium certaminis (bipartitus, prima pars ad Matutinum, secunda ad Laudes) et Vexilla Regis (ad Vesperas).[7]
Etiamsi in novo ritu Romano tempus Passionis desit, multis in locis consuetudo velandi cruces in usu manet. Similiter in Ecclesia Lutherana tempus Passionis deest, sed doxologia ad introitum duabus dominicis Pascha praecedentibus omittitur.[6]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Rubrice generales Missalis et Breviarii Romani (1960), 74.
- ↑ Liturgia Horarum iuxta ritum Romanum. Editio typica altera. II: tempus Quadragesimae, sacrum Triduum Paschale, tempus paschale. Libreria Editrice Vaticana, 1938 pp. (1986)
- 1 2 Ordo Hebdomadae sanctae instauratus. Editio typica, Typis Polyglottis Vaticanis, XVI+144 pp. (1956)
- ↑ Antiphonale Sanctae Romanae Ecclesiae pro diurnis horis Ss. D. N. Pii X. Pontificis Maximi jussu restitutum et editum. XVII+776+[221]+98*+48 pp. Romae: Typis Polyglottis Vaticanis (1912)
- ↑ Graduale sacrosanctae Romanae Ecclesiae de tempore et de Sanctis, primum sancti Pii X iussu restitutum & editum, Pauli VI Pontificis Maximi cura nunc recognitum, ad exemplar „Ordinis Cantus Missae” dispositum, & rhythmicis signis a Solesmensibus monachis diligenter ornatum. 918 pp. Solesmis (1976)
- 1 2 Śpiewnik ewangelicki: codzienna modlitwa, pieśń, medytacja, nabożeństwo, wyd. Ausg. II, Bielsko-Biała: Wydawnictwo "Augustana" (2008) ISBN 978-83-88941-88-7
- ↑ Breviarium Romanum, ex decreto ss. Concilii Tridentini restitutum, Summorum Pontificum cura recognitum. Editio typica nova. Pars verna. xxxii+1062+[364]+55* pp. Typis Polyglottis Vaticanis (1949)