Tela araneorum
Tela araneorum,[1] vel simpliciter araneum[2] aut aranea,[3] est tela captoria ab araneo texta, quae e filis araneis glandulā sericigenā(en) genitis constat.
Araneus, cum locum idoneum ad telam texendam invenerit, filum araneum secernere incipit. Quod filum aeris flumine movetur, et cum in aliquo loco adhaeserit, is aliam partem telae ad sedem suam fingit. Deinde huc illuc meando telam firmat. Medio filo, postquam telae initium litterae ‘y’ simile formavit, in superficiem solidam se demittit. Deinde, ad mediam telam reversus, fila radiantia et telam captoriam tortuosam texit. Denique fibram monitoriam facit, quae praedā in tela captā stringitur.
Praeter insecta, parvae quoque aves et vespertiliones telis validioribus capi possunt. Tenacitas telae araneorum umore celeriter deletur, et multi aranei novam telam quotidie texunt. Fieri potest, ut araneus telam suam veterem edat. Aminoacida quae obtinet ad novam construendam telam uti potest.
De magnitudine
[recensere | fontem recensere]Maximae telae araneorum aliquot metra quadrata in magnitudinem sunt, sicut Caerostris darwini, araneus Madagascariensis, telas texit, quarum dimetiens 25 metra attingere potest.
De usu proverbiali
[recensere | fontem recensere]Romani antiqui, cum opes pecuniasque sibi deesse significarent, se aranearum sacculos vel telas araneorum habere dicere solebant, sicut Catullus, qui, cum Fabullum ad cenandum invitaret, se nihil nisi sacculum aranearum habere dixit; attamen Fabullum, cum contra "meros amores" acceperit, bene cenaturum esse.[4][5] Heliogabalus, imperator Romanus (218-222), fertur ioci causa servos iussisse millena pondo sibi aranearum deferre proposito praemio.[6]