Tejuino

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cyathus tejuino e glacie oblatus

Tejuino sive et tesgüino (nomina a vocabulo Nahuatl tecuín mutuata, scilicet "pulsus [cordis]") est cervesia vel temetum in Mexico e granis maizii confectum. In provinciis Xalisca et Chihuahua tejuino turbidum levissimeque fermentatum bibitur, sed apud populum Tarahumara potio admodum fortis tesgüino sacra habetur.

Cervesia huius generis ab aevo praecolumbiano media in America confecta est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]