Jump to content

Teen Wolf (series prima)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Teen Wolf est series televisifica Americana de lycanthropis adulescentibus in oppido parvo Californiano, creata a Galfrido Davis (Anglice: Jeff). Prima series primo emissa est aestate anni 2011, inter 5 Iunii et 15 Augusti ab MTV. Sunt episodia 12 in serie, et circa 2 millionum sessorium series viderunt.[1][2]

Suma de argumento

[recensere | fontem recensere]

Nocte ultima aestatis ante anni scholaris principio, Scottus (Tyler Posey) et amicus Stiles (Dylan O'Brien) in silva ambulant, cadaverem inveniendi causa. Tum, subito ex tenebris umbra velox surrexit. Ista erat vero lycanthropus, lupus alpha, qui Scottum mordet. Die postrero, cicatrices morsi absunt, et Scottus putat se sensus amplificatos habere. Id in schola cum Stile confidet, qui Scottum censeat lycanthropum esse. Eadem, Allisona (Crystal Reed) puella nova in vico Beacon Hills cursum scholarem coepit et mox amicitiam colet cum Lydia (Hollanda Roden) et Jacksono (Colton Haynes), et Stile Scottoque. Hebdomadibus sequentibus, homines nonnulli in vico lacerantur et iugulantur ab animale fero, quod Scottus et Stiles putant lupum alpham esse. Scottus amat Allisonam, sed quia ea et familia sunt venatores versipellium, amorem secretum habent. Interdum Scottus Theodericum Hale lycanthropum cognoscet, qui simul putat animalem ferum esse lupum alpham. Iunctim Theodericus (Tyler Hoechlin) et Scottus (cum auxilio Stilis) lupum alpham denudant: is erat vero Petrus Hale (Iohannes Bohen), avunculus Theoderici qui conflagrationem domus familiaris sex annos antea superavit. Annos longos Petrus lente se ipse curavit, sed insanus fit, et sua in dementia noctibus homines necabat. Petrus sciebat Scottum lycanthropum esse, et volebat iuniorem sicarium suum factum esse, sed Scottus ullum occidere nolebat. Tandem, nocte ballationis hiemis Petrus occisus est a Theoderico, qui fit lupus alpha.

NumerusEpisodii titulusTitulus latineModeratorDies primae emissionis
1Wolf Moon"Luna lupi"Russell Mulcahy5 Iunii 2011
2Second Chance at First Line"Altera oportunitas ad turmam primam"Russell Mulcahy6 Iunii 2011
3Pack Mentality"Mens gregaria"Russell Mulcahy13 Iunii 2011
4Magic Bullet"Tellum magicum"Tobias Wilkins20 Iunii 2011
5The Tell"Signum involuntarium"Tobias Wilkins27 Iunii 2011
6Heart Monitor"Monitor cardiacus"Tobias Wilkins4 Iulii 2011
7Night School"Schola nocturna"Timotheus Andrew11 Iulii 2011
8Lunatic"Lunaticus"Timotheus Andrew18 Iulii 2011
9Wolf's Bane"Clades luporum"Timotheus Andrew25 Iulii 2011
10Co-Captain"Capitaneus cooptatus"Russell Mulcahy1 Augusti 2011
11Formality"Formalitas"Russell Mulcahy8 Augusti 2011
12Code Breaker"Disruptor notarum secretarum"Russell Mulcahy15 Augusti 2011
  1. (Anglice)
  2. (Anglice)

Nexus interni

Antecessor:
(nulla)
Teen Wolf Series
2011
Successor:
Teen Wolf (Series secunda)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]