Tasus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tasus
Initium deltae Tasi
Longitudo 1401 chm
Altitudo principii 139 m
Moles decussis 1046 (259 chm ab ostio) /s
Area ex qua aqua affluit 150 000 chm²
Principium Uvaly Sibirici montes
Ostium Sinus Tasensis maris Karensis
Regio Districtus autonomus
Iamalo-Neneticus
regionis Tumenensis Russiae

Tasus[1] (Russice Таз, Nenetice Тасу ям’, Selcupice Төс-ӄолты) est flumen in districtu autonomo Iamalo-Nenetico Russiae. In Uvalibus Sibiricis[2] montibus incipit et per tundram paludinosam multis flexibus et ramis fluit. In sinum Tasensem, qui ad sinum Obiensem maris Karensis adiunctus est, per deltam magnam influit. Tazovskij colonia in ripis Tasi sita est necnon Tol'ka et Krasnoselcup vici. Mangasea urbs antiqua celebris ad Tasum sita erat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ioannes Georgius Gmelin, Flora Sibirica sive historia plantarum Sibiriae, tomus I., Petropoli, 1747, p. XXXVI. (Textus apud Google Books)
  2. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Сибирские увалы.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 67°34′0″N 78°51′0″E, 62°38′55″N 84°14′21″E, 67°33′5″N 78°33′21″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tasum flumen spectant.