Latinitas bona

Ṭāriq ʿAzīz

E Vicipaedia
(Redirectum de Tariq Aziz)
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Ṭāriq ʿAzīz
Res apud Vicidata repertae:
Ṭāriq ʿAzīz: imago
Nativitas: 28 Aprilis 1936; Q2418956
Obitus: 5 Iunii 2015; Q38811
Patria: Iracum

Officium

Munus: Politicus, Legatus

Consociatio

Factio: Q179933
Religio: Ecclesia Chaldaeorum Catholica
Tāriq ʿAzīz (ad sinistram partem) et Vladimirus Putin (ad dextram) anno 2000 colloquentes

Ṭāriq ʿAzīz vel litteris Arabicis طارق عزيز (natus, nomine ܡܝܟܐܝܠ ܝܘܚܢܢ Mīḵāil Yōḥānon, anno 1936 ad Tal Kaif iuxta Mausilum[en]), Christianus e populo Chaldaeo ortus, alumnus Universitatis Bagdatensis, fuit diurnarius et editor diariorum Iracensium, et praecipue ab anno fere 1968 politicus.

Tāriq ʿAzīz ab anno 1983 usque ad 1991 rerum externarum minister, ab anno 1979 usque in 2003 praeses ministrorum vicarius meruit. In expeditione Americana hoc anno captus, anno 2010 a tribunali Iracensi morte damnatus, in carcere et recentius in nosocomio captivus iacebat. Mortuus est apud al-Nāṣiriyah die 5 Iunii 2015.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]