Jump to content

Tannhauser (fabula melica)

E Vicipaedia
Fabula die 19 Octobris 1845 omnium primum acta est. In imagine, Iosephus Tichatschek (Tannhauser) et Wilhelmina Schröder-Devrient (Venus) in hoc momento scaenali monstrantur: antequam Tannhauser servitudine amatoria se abdicaret.
Tannhauser, ne abeat, a Venere inploratur.
Venus cum Tannhauser iocatur.

Tannhauser est fabula melica vel opera in tres actus divisa a Ricardo Wagner anno 1845 composita. Quod opus etiam titulo largiore Tannhauser, sive certamen cantorum in Wartburgensi arce habitum (Theodisce Tannhäuser und der Sängerkrieg auf Wartburg) notum est. Libellus fabulae ab ipso compositore confectus est ex duabus fabellis mediaevalibus Germanicis. Quae dualitas ex titulo largiore redditur, nam una est fabella de poeta mythico (Minnesänger) eiusdem nominis, altera est fabella de certamine cantorum in Wartburgensi arce habito. Constat has res saeculo XIII gestas esse.

Non solum de libitinosi amoris cum honesti amoris contentione agitur, sed etiam, ut saepe apud Wagner, de salvatione tractatur. Dua ex operibus Wagnerianis, scilicet Tannhauser et Parsifal(en), graves rationes religiosas habent. In Tannhauser, Wagner protestantium reprehensiones ecclesiae Catholicae Romanae apparere sinit; in Parsifal autem mysticismus et pietas Catholica profunda floret.

Tannhauser in duabus editionibus exsistit: nam versio prima, Dresdensis dicta, anno 1845 peracta est, cum autem versio posterior, Parisiensis dicta, anno 1861 ab auctore, ballantibus additis faunis nymphisque, renovata est.

Synopsis partium

[recensere | fontem recensere]

Nobiles Thuringiae, peregrini, Gratiae tres, iuvenes, sirenes, nymphae, maenades naiades, satyri, fauni.

Synopsis actuum

[recensere | fontem recensere]

Tannhauser in actus tres divisum est, quorum primus exponit, quo modo Tannhauser, Veneris repudiato amore, invitus sit ad cantorum certamen, quod in arce Wartburgiensi habebitur; actus secundus res graves et diras in illo certamine gestas profert; tertius actus exitus exitiales dramatis personarum patefacit.

Actus primus

Tannhauser in Monte Veneris[1] amator Veneris deae diu versatus est. Attamen taedio adfectus Venerem rogat, ut sibi, homini mortali et quidem senescenti, ex specu floribus fucatis ornato abire liceat. Venus usque amore capta ei, ut maneat, persuadere conatur, sed ille salvationem suam in Maria positam esse vehementer dicit. Hoc facto Venus evanescit, et Tannhäuser in valle prope castellum Wartburgense se invenit. Grex venatorum et cantorum Tannhauser ex somno excitatum praeterit. Eum adgnoscentes rogant, ut ad certamen cantorum in Castello Wartburg habendum veniat. Tannhäuser primum recusat, sed opinionem mutat, cum a Wolfram von Eschenbach, uno cantorum, audisset lantgravii neptem Elisabetham eum, ex quo discesserat, desiderare. Itaque consentit Tannhäuser gregem comitari.

Actus secundus

Scaena in aula cantorum in Castello Wartburgensi est. Elisabeth, de reditu Tannhauser certior facta, laeta aulam intrat et diu desiratum salutat. Wolfram, qui Elisabetham amat, hac occursatione blanda perturbatur. Incipit certamen, et coetus equitum nobilium advenit. Nonnulli ex cantoribus carmina de amore canunt. Quos Tannhauser inridet, adfirmatque eos nihil de amore scire, et denique ipse carmine Venerem laudat. Hoc loco, qui aderant intellegunt eum in Monte Veneris versatum esse. Tumultus clamorque audientium fit, et periculum est, ne Tannhauser a viris iratis occidatur. Attamen Elisabeth tumultui intervenit et rogat, ut Tannhauser ad veniam inpetrandam cum peregrinis Romam proficiscatur. Nisi venia a papa[2] concessum sit, forsitan numquam redierit.

Actus tertius

Post aliquantum temporis Elisabeth et Wolfram separatim ad adventum peregrinorum venia papali donatorum opperiendum eunt. Mox in vallem Wartburgensem adveniunt peregrini, sed Tannhauser inter illos non est. Elisabeth territa Mariam virginem rogat, ut se a vita liberet. Obortis tenebris, Tannhäuser advenit ad Montem Veneris rediturus. De Romam itinere suo narrat: Papam peccatis ignoscere recusasse et dixisse folia in baculo suo citius crescere. Venus ad locum apparet, rogatque, ut Tannhauser ad se reveniat. Wolfram autem omnia facit, ne amicus suus peccata sua iteret. Demique Elisabethae nominis mentionem facit, quo Tannhauser tamquam ex somno excitatur. Simul advenit pompa funebris, et Venus evanescit. Tannhäuser tunc certior factus est Elisabetham mortuam esse, et ipse quoque moritur. Simul coetus peregrinorum advenit. Sacerdoti nuntiat folia in papae baculo crevisse. Quo testimonio Tannhauser peccatis suis venià donatus est. .

De fontibus fabulae

[recensere | fontem recensere]

Tannhauser est persona principalis in fabula Germanica mediaevali, eques qui in itineribus suis ad Montem Veneris pervenit. Ibi Venus dea, quae in perceptione mediaevali in aliquid mali conversa est, domcilium habet. Wagner his duabus generibus fabellarum usus creat argumentum, quo vates (Tannhauser) cum Venere et eius domicilio subterraneo coniunguntur. Nam Tannhauser, cum nimis diu se Veneri servisse cogitaret, iam lucem solis floresque terrae vernalis videre desiderat, et vitam suam pristinam memoria repetit.

Res a Ricardo Wagner narratae ex variis fontibus sunt, sicut ex Ludovici Tieck Phantasus (1828),[3] Huic Wagner res ex fabella Hoffmanniana "Der Kampf der Sänger",[4] addidit. Quod certamen cantorum in arce Wartburgensi habitum describit,[5] in arce, quae in historia Thuringiae insignes partes egit. Wagner non solum a Henrico Heine instinctum ad Der fliegende Holländer componendum recepit, sed etiam ex eodem homine fructum capere potuit in conficienda Tannhauser. Heine in poemate sardonico "Elementargeister" de Tannhäuser in illecebris speluncae Veneris narrat.

  1. Horselberg, iugum montium in Thuringia, quod ad orientem Ysenaci dissolvitur.
  2. De Urbano IV agitur.
  3. "Der getreue Eckart und der Tannenhäuser."
  4. Die Serapionsbrüder, vol. II (1819).
  5. Millington 1992.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Grey, Thomas S. (2013) Tannhäuser und der Sängerkrieg auf Wartburg. The Cambridge Wagner Encyclopedia, ed. Nicholas Vazsonyi, 569-580. Cambridge University Press.
  • Millington, Barry, ed. (1992) The Wagner compendium: a guide to Wagner's life and music. Schirmer Books.