Tangelo

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Arbor fructifera varietatis Mapo gregis Tangelo

Tangelo est grex varietatum arborum fructiferarum quae ad genus citrorum pertinent. E parentibus C. x paradisi et C. reticulata ortae sunt. Sub forma speciei hybridae Citrus × tangelo anno 1975 a Ioanne Ingram et Haroldo Moore descriptae sunt. Fructus satis magnos, rotundos sed difformes producunt et propter eos coluntur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fructus varietatis Ugli gregis Tangelo
Botanica et genetica
  • Randall J. Bayer, David J. Mabberley, Cynthia Morton, Cathy H. Miller, Ish K. Sharma, Bernard E. Pfeil, Sarah Rich, Roberta Hitchcock, Steve Sykes, "A molecular phylogeny of the orange subfamily (Rutaceae: Aurantioideae) using nine cpDNA sequences" in American Journal of Botany vol. 96 (2009) pp. 668-685 (Anglice)
  • John William Ingram, Harold Emery Moore in Baileya vol. 19 fasc. 4 (1975) p. 169
De cultu
  • "Tangelo" in Julia F. Morton, Fruits of warm climates (Miamiae, 1987) pp. 158-160
  • Tong Kwee Lim, Edible Medicinal and Non-Medicinal Plants. Vol. 4: Fruits (Berolini: Springer, 2012) pp. 832-837 (Anglice) (Paginae selectae apud Google Books)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Citrum × tangelo spectant.
stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!