Tanga

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Venatores populi Brasiliani Botocudo tangas gerentes
Virgo ab ora maritima tangam gerens recedit

Tanga (verbum origine Tupí) est cincticulus quem viri mulieresque populorum Brasiliensium saeculo XIX saepe gerebant sine alio vestimento ad partes sexuales celandas. Idem nomen in linguam Lusitanicam Brasiliensem mutuatum, et inde in varias linguas Europaeas, eandem fere rem designat sed ab otiosis praecipue gestam qui iuxta oram maritimam degunt et natant.

Verbum primus omnium ut videtur Alfredus Russel Wallace ad scripturam commisit, qui annis 1849-1852 vallem fluminis Amazonum transivit atque anno 1853 librum divulgavit Narrative of Travels on the Amazon and Rio Negro. Ibi descripsit cincticulum a viris feminisque gestum, the tanga or small apron of beads ... it is only about six inches square ....

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad tangam spectant.