Latinitas bona

Tamanum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Insigne Tamani

Tamanum[1] (Russice Тамань, tr. Taman' ) est oppidum districtus Temrucensis territorii Crasnodariani Foederationis Russicae, in paeninsula Tamanica prope Bosporum Cimmerium situm, circa decem milia incolarum habens (anno 2010). Tamani sunt nonnulla monumenta historica atque musea. Ad meridiem huius oppidi portus valens nunc construetur.

Ecclesia orthodoxa Tamani

Historia[recensere | fontem recensere]

Tamanum historiam longam habet. Circa annum 592 a.C.n. Graeci antiqui coloniam nomine Hermonassa[2] ibi condiderunt, quae dein regni Bosporani pars fuit, et ad saeculum quartum exsistebat. (Nonnulli auctores tamen locum Tamani hodierni cum aliis urbibus antiquis Graecorum in paeninsula Tamanica, Phanagoria[3][4] seu Corocondama,[5] olim coniunxerunt.)

Postea eo loco exsistebant oppida nonnulla, quorum sunt:

Anno 1792 Cosaci exercitus Imperii Russici eodem loco Tamanum ut oppidum suum condiderunt, quod ad annum 1849 de iure statum urbis tenuit, dein stanitsa (i.e. vicus seu oppidum Cosacorum) factum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tamanum spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 45°13′0″N 36°43′0″E • GeoNames