Tabulae Artis Americanae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Insigne Tabularum Artis Americanae Instituti Smithsoniani.

Tabulae Artis Americanae sunt maxima congeries fontium principalium qui historiam artium oculorum in Civitatibus Foederatis referunt. Plus quam 20 milliones rerum materiae primae[1] in institutis investigationis Vasingtoniae et Novi Eboraci conservantur.

Tabulae, ut locus investigationis intra Institutum Smithsonianum, materias cum variis artibus oculorum et artificibus roniunctas conservat. Omnes rei publicae regiones et multae aetates et motus artis repraesentur. Inter artifices magni momenti in congerie inventos sunt Jackson Pollock, Lee Krasner, Marcellus Breuer, Rockwell Kent, Ioannes Singer Sargent, Winslow Homer, Ioannes Trumbull, et Alexander Calder. Praeter bona artificum, tabulae documentarium collingit materiam ex pinacothecis, negotiatoribus, et collectoribus artis. Conservat etiam plus quam duo milia colloquorum historiae oralis, et Archives of American Art Journal, periodicum bis anno edit, quod congeries intra tabulas ostendit.

Tabulae Artis Americanae Detroiti anno 1954 conditae sunt ab E. P. Richardson, rectore Instituti Artis Detroitiani, et Laurentio A. Fleischman collectore artis. Anno 1970, tabulae pars Instituti Smithsoniani factae sunt, promptuarium et thesaurum a Detroito ad Vetus Aedificium Officinorum Diplomatum Vasingtoniae situm moventes.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Archives of American Art, About Us (2013).
  2. Archives of American Art: Smithsonian Institution (Vasingtoniae: Smithsonian Institution, Maio 1970).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tabulas Artis Americanae spectant.