Tabula Carneadis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae

Tabula Carneadis est cogitatio philosophica rite Carneadi, philosopho Graeco attributa.

Imaginantur duo naufragi iactatis in undis quibus tabula quaedam sola salus erit. Quae cum unum tantum sustinere possit alteri ambarum salutem afferet dum alter perditur. Itaque cum ambo tabulam complecti conentur alter alterum tabula depellit seque ipsum eo modo servat.

Deinde arguitur de poena sospite a nauta sumenda deque causis quin iure hoc factum esse affirmari possit. Imprimis quaestiones de rebus ethicis atque de philosophia legis tanguntur. Saepe in studiis iurisprudentiae adhibetur ut exemplum de statu necessitatis.

Quid Cicero de hac quaestione tradiderit[recensere | fontem recensere]

Quod Carneades doctrinas suas ore tantum tradidit praecepta eius ex libris auctorum recentiorum novimus. Exempli gratia de dicto exemplo tabulae in libro De officiis agitur, in quo conficiendo scriptis cuiusdam philosophi nomine Hecato Rhodius sectae Stoicorum adhaerenti nixus est et praeterea etiam in quadam parte amissa libri De re publica, cuius Lactantius mentionem fecit[1]. Carneades hoc exemplo in oratione anno 155 a.C.n. Romae habita usum esse traditur, in qua philosophus nullam legem naturae inesse ratiocinatus est.

Cicero his verbis rem in libro suo de officiis tractavit[2]:

"Plenus est sextus liber de officiis Hecatonis talium quaestionum, sitne boni viri in maxima caritate annonae familiam non alere. In utramque partem disputat, sed tamen ad extremum utilitate, ut putat, officium dirigit magis quam humanitate. Quaerit, si in mari iactura facienda sit, equine pretiosi potius iacturam faciat an servuli vilis. Hic alio res familiaris, alio ducit humanitas. "Si tabulam de naufragio stultus arripuerit, extorquebitne eam sapiens, si potuerit?" Negat, quia sit iniurium. Quid? dominus navis eripietne suum? Minime, non plus quam navigantem in alto eicere de navi velit, quia sua sit. Quoad enim perventum est eo, quo sumpta navis est, non domini est navis, sed navigantium.
Quid? si una tabula sit, duo naufragi, eique sapientes, sibine uterque rapiat an alter cedat alteri? Cedat vero, sed ei, cuius magis intersit vel sua vel rei publicae causa vivere. Quid? si haec paria in utroque? Nullum erit certamen, sed quasi sorte aut micando victus alteri cedet alter Quid? si pater fana expilet, cuniculos agat ad aerarium, indicetne id magistratibus filius? Nefas id quidem est, quin etiam defendat patrem si arguatur. Non igitur patria praestat omnibus officiis? Immo vero, sed ipsi patriae conducit pios habere cives in parentes. Quid? si tyrannidem occupare, si patriam prodere conabitur pater, silebitne filius? Immo vero obsecrabit patrem, ne id faciat. Si nihil proficiet, accusabit, minabitur etiam; ad extremum, si ad perniciem patriae res spectabit, patriae salutem anteponet saluti patris."

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lactantius: Divinae institutiones 16,10.
  2. Cicero: De officiis 3,89-90.