Tabellae

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae
Tabella secretarum sinistra

Tabellae secretarum sunt tres cartae, quae in altare ponuntur, dum missa celebratur, et quasdam orationes a presbytero inter missam dicendas continent. Saepe ornatissimae sunt, quamquam nulli fini serviunt nisi memoria presbyteri adiuvanda.

Historia[recensere | fontem recensere]

Tabellae non adhibebantur ante saeculum sedecimum, et adhuc reapse non adhibentur celebrante episcopo, quippe qui totam missam in libro pontificali legere solet. Cum Papa Pius V Missale Romanum renovavit, una charta in medium altare iniuncta est, cui postea charta sinistra adiecta est, tum, symmetriae causae, dextra.

Contenta tabellarum[recensere | fontem recensere]

Tabella sinistra continet verba evangelii ultimi (Ioannes 1.1-14) quod, ante 1970, in fine missae dicebatur. Tabella dextra continet orationem ad vinum et aquam commiscendam ("Deus qui humanae substantiae") et psalmum "Lavabo", quem dicit presbyter dum manus lavet. Tabella media continet ex ordine missae: canticum "Gloria in excelsis", orationem "Munda cor", "Credo", orationes offertorias ("Suscipe sancte Pater", "Offerimus tibi", "In spiritu humilitatis", "Veni Sanctificator", "Suscipe sancta Trinitas" et "Orate fratres"), verba institutionis Eucharistiae ("Qui pridie" et "Simili modo") preces privatas a presbytero dicendas ad communionem ("Haec commixtio", "Domine Iesu Christe qui dixisti", "Domine Iesu Christe fili Dei vivi", "Perceptio Corporis tui" et "Placeat tibi"). Saepe ostendit etiam imaginem crucifixi.

Usus tabellarum[recensere | fontem recensere]

Tabellae desiniant stare in altari nisi inter missam. Tabella media applicatur in crucem aut tabernaculum et sinistra dextraque in candelabra. Missa finita tabellae statim removendae sunt aut deicienda in faciem sub cooperculum altaris.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Missale Romanum' editio XXV iuxta typicam Vaticanam (Ratisbonae: sumptibus Friderici Pustet, 1943).