Tărlungeni

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Tărlungeni
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Romania
Locus: 45°38′59″N 25°45′46″E
Numerus incolarum: 3 743
Zona horaria: UTC+2, UTC+3

Gestio

Procuratio superior: Tărlungeni

Tabula aut despectus

Tărlungeni: situs
Tărlungeni situs in circulo Brasov

Tărlungeni vel Theodisce et Hungarice Tatrang) oppidum in Romania est, in Brassovensi comitatu in Transsilvania. Oppidum ipsud 8.320 incolas habet (secundum censum 2011).

Historia[recensere | fontem recensere]

Saeculo 14 hic Septem Villae Valacheles ad fines muniendos conditae sunt. Quorum nomina linguis Dacoromanica, Hungarica atque Germanica sunt:Baciu/Bácsfalu/Batschendorf, Turcheș/Türkös/Türkeschdorf, Cernatu/Csernátfalu/Zernendorf, Satulung/Hosszúfalu/Langendorf, Tărlungeni/Tatrang/Tatrang, Purcăreni/Pürkerec/Pürkeretz atque Zizin/Zajzon/Zuisendorf. Quorum primi quattuor vici anno 1950 ad oppidum Săcele coniuncti sunt, alia tres deinde pars communis Tărlungeni sunt. Nomen Tărlungeni primo anno 1484 in actis descriptum est.

Incolae[recensere | fontem recensere]

Anno 2011 hic 8.320 homines habitabant, inter eos 3.206 Dacoromani, 2.281 Hungari atque 2.403 Zingari atque novem Germani[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tărlungeni spectant.

Nota[recensere | fontem recensere]