Systema polycommaticum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Systema polycommaticum sive multifactionale sive plurifactionale systema commaticum est ubi magna factionum politicarum quantitas amplas possibilitates habet non solum consequendae potestatis exsecutivae sed etiam potestas legisfera divisa inter magnam fractionum quantitatem invenitur, in contrapositio dicommatismo sive duarum factionum politicarum hegemoniae aut monocommatismo sive hegemoniae unius factionis politicae. Nationes cum polycommaticis systematibus politicis multae sunt, inter quas Argentina, Finnia, Francia, Italia, Portugallia, Graecia, Chilia, Guatemala, Aequatoria, Bolivia, Mexicum, Russia, India et Iaponia. Etiam, quamquam habuere systemata dicommatica usque nuper, in praesenti systema polycommaticum habent Brasilia, Columbia, Ora Opulenta, Peruvia, Uraquaria et Venetiola.

Sunt tres modi considerandae polycommaticae aut dicommaticae democratiae:

  • Dicommatismus: cum duae oppositarum ideologiarum factiones politicae paene omnia suffragia absorbent, relicto paulo spatii aliis factionibus. Hoc in systemate, factiones minoritariae regionalisticae aut extremisticarum ideologiarum esse solent. Clarissima exempla invenimus in Civitatibus Foederatis cum Democratis et Respublicanis.
  • Polycommatismus: ubi variae factiones politicae (inter quattuor et octo generatim) inter se sedes distribuunt, coactae foedera facere ad consequendam potestatem. Hoc systema forsan realisticius est sensu exprimendae civium ideologiae, sed secum maius periculum fert ut antidemocraticae ideologiae potestatem capiant. Aliquae exempla Germania, Italia et Israel sunt.
  • Centrismus: ubi inter varias factiones politicas una centri est quae pleraque suffragia obtinet, sed generatim coalitiones cum reliquis factionibus magis minusve suffragia secundum momenti inclinationes adquirentibus factura est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]