Systema numericum binarium
Binarium est systema numericum positionale ubi cifrae duae tantum adhibentur, saepissime 0 et 1 notatae. Ratio electronicae digitalis est.
Sic numeri
Binarii | Decimales |
---|---|
0000 | 0 |
0001 | 1 |
0010 | 2 |
0011 | 3 |
0100 | 4 |
0101 | 5 |
1010 | 10 |
1 + 1 = 10 | 1 + 1 = 2 |
101 × 101 = 11001 | 5 × 5 = 25 |
Historia
[recensere | fontem recensere]Plurimi nostrum solemus numerare cum digitis decem, systemate decimali, ac rationes aliae sunt numerandi sicut sedecimale, et octale. Binarium quartum systema inventum est.
- Indicus mathematicus Pingala praeposuit primus systema binarium saeculo 3 a Chr. n., simul rationem numeri zipheri.
- Godefridus Leibnitius saeculo 17 recens systema binarium exposuit in commentatione Explication de l'Arithmétique Binaire appellata. Eius systema utitur 0 et 1 sicut nostrum.
- Anno 1854, Britannicus mathematicus Georgius Boole scripsit commentationem explicantem systema dialecticorum, quod hodie algebra Booleana vocatur, quod utilius erat progressibus systematis binarii, praecipue in circuitibus electronicis.
Ratio systematis
[recensere | fontem recensere]Tametsi binarium modo duobus digitis utitur, etiam omnes numeros reddere potest. In decimali numeramus his notis utentes: 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9. Utimur columnis in proportione potestatis numeri 10 (e. g. , ergo 22 postulat duas columnas), et omnes digiti significant praesentiam pretii (quippe 0 indicat praesentiam zipheri). In binarium numeramus duabus solum notis utentes, ac a potestatibus numeri 2, ergo in binario necesse est utamur columna nova frequentius quam in decimali. Ultra in binario digitus absentiam pretii hoc modo significare potest:
- 0 significant absentiam pretii.
- 1 significant praesentiam pretii.
Dextimus digitus significat praesentiam aut absentiam . Itaque 0 in binario aequat 0 in decimali et 1 aequat 1. Alter digitus a sinistra parte primi positus significat praesentiam aut absentiam , aut 2 in decimali. Tertius ad sinistram digitus significat , quartus eqs. Addendo praesentias absentiasque poestatum numeri 2 exprimere unum quemque numerum decimalem possumus in systemate binario.
Ioci
[recensere | fontem recensere]Sunt ioci qui non ridiculi sunt nisi systemate binario propositi:
- Sunt 10 genera hominum in mundo; aut qui binarium sciunt aut qui nesciunt.
- Hoc est facilius quam 1, 10, 11.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Convertere Decimal, Hexadecimal, textum, numeros, et ascios ad binarium et retrorsum, www.binaryguide.com
- Modo convertendi simplices, www.insidereality.net
- Systema binarium, www.cut-the-knot.org
- Convertere fractiones, www.cut-the-knot.org