Syrtis Maior

Syrtis Maior[1] (Graece Σύρτις μεγάλη), nunc Sidra (Arabice خليج السدرة) est sinus magnus Africae, nunc ad litora Libyae situs. Inter Cyrenaicam et Thubactim urbem[2] patet. Aream circa 57 milia chm2 habet. Litorum maxima pars arena sicca et deserta est.
De testimoniis antiquis
[recensere | fontem recensere]Nautae antiqui Syrtim timebant vadorum permultorum et fluctuum saepe mutantium causa. Sic Pomponius Mela scribit:
- Syrtis sinus ... inportuosus atque atrox et ob vadorum frequentium brevia, magisque etiam ob alternos motus pelagi affluentis ac refluentis infestus[3],
nam re vera ab ab aestu marino flumina in Syrti saepe vertunt. Sic et Plinius Syrtim sinum vadoso ac reciproco mari dirum vocat[4]; idem et Strabo dicit[5], et Vergilius Syrtim inhospitam nominat[6].
Imprimis tamen Sallustii praeclara descriptio memoranda est: Nam duo sunt sinus prope in extrema Africa, impares magnitudine, pari natura; quorum proxima terrae praealta sunt, cetera uti fors tulit alta alia, alia in tempestate uadosa. Nam ubi mare magnum esse et saevire ventis coepit, limum harenamque et saxa ingentia fluctus trahunt: ita facies locorum cum ventis simul mutatur. Syrtes ab tractu nominatae.[7]
In litteris
[recensere | fontem recensere]Ex illis geographicis insidiis Iulianus Gracq titulum praeclarae mythistoriae duxit: Le Rivage des Syrtes (1951).
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Sallustius, Bellum Iugurthinum 19 et 78. qui nomen e verbo Graeco σύρω (trahere) ducebat; Syrtes ab tractu nominatae.
- ↑ Misurata hodierna.
- ↑ De situ orbis, 35.
- ↑ Naturalis historia, V 26.
- ↑ Geographica, XVII 3.
- ↑ Aeneis, IV 41. Cf. Catulli LXIV 156.
- ↑ Bellum Iugurthinum 78.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Situs geographici et historici: Locus: 31°30′0″N 18°0′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Pleiades • Store norske Lexikon |