Syracusiae (Theocritus)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

"Syracusiae sive Adonidis festum celebrantes" (titulo Graeco Συρακούσιαι ἢ Ἀδωνιάζουσαι) est carmen in versibus hexametris a Theocrito poëta Graeco dum Ptolemaeus II et Arsinoë soror coniuges sunt[1] inter annos fere 274[2] et 270 a.C.n.[3]

Cum Adonidis sacra Arsinoës cura et sumptibus magna hominum celebritate Alexandriae agerentur, Theocritus materiam inde arripuit et ipsam reginam totamque Ptolemaeorum familiam splendidis laudibus eleganter ornandi. Quod ut faceret in hoc idyllio, duas inferioris loci mulierculas exhibet, quae Syracusis natae et educatae cum maritis Alexandriam habitatum concesserant, et ut splendidum festi apparatum spectent una cum ancillis in aulam regiam sese conferunt. Plures huius carminis constituendae sunt partes vel scenae, quarum prima in Praxinoës agitur aedibus, quo Gorgo venit ut amicam arcessat (43). Post varios sermones, quales inter mulieres haberi solent, rebus domi compositis, ambae ancillis comitantibus in viam publicam prodeunt, ubi illis turba hominum undique confluentium stuporem, equi regis forte occursantes terrorem incutiunt. Sequitur brevis cum vetula obviam iis facta confabulatio (64). Iam in regiae porta in hominum turba misere luctantur, et aegre tandem, ignoto quodam homine opem praestante, in eum locum penetrant ubi Adonidis sacra fiunt (77). In ipsa denique regia, dum Adonidis ibi expositam imaginem, dum stragularum vestium reliquique ornatus magnificentiam, dum omnia denique admirantur, de omnibus garriunt, altercatio iis oritur cum spectatore quodam, intolerabilem earum garrulitatem aegre ferente (95). Conticescunt tandem ut carmen audiant in honorem Adonidis compositum, quod idem Arsinoës Berenicesque laudes complectitur (146); carmen ab Argivae filia cantatur. Quo finito post laudes cantatrici tributas domum redire parant (149). Egregium poëma tum ob veritatem et festivitatem qua muliebris indoles repraesentantur, tum ob rerum varietatem orbe satis exiguo exhibitarum, tum denique ob elegantiam qua regiae familiae laudes attexuit auctor.[4]

Incertum est an festivitas Adonidis in ipsis aedificiis domi Ptolemaeorum regalis collocatur seu in horto vel tabernaculo[5] (tabernaculo symposiaco a Callixeno descripto fortasse simili).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gow (1952) vol. 2 p. 265
  2. De anno matrimonii vide Egyptian royal Genealogy: Arsinoe II ad notam 14
  3. De morte Arsinoae anno 270 seu 268 obita vide Egyptian royal Genealogy: Arsinoe II ad notam 17
  4. Argumentum fere totum ex opere Kiessling (1819) sumitur
  5. "The stage is a room, a marquee, or more probably a garden, inside the Palace precincts": Gow (1952) p. 265

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Si plus cognoscere vis, vide etiam Theocritus#Bibliographia.
  • Joan B. Burton, Theocritus's Urban Mimes: mobility, gender, and patronage. Berkeleiae: University of California Press, 1995. ISBN 0-520-08858-1 Recensio in BMCR
  • A. S. F. Gow, ed., Theocritus. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1952. 2a ed. 2 voll. (Graece, Anglice)
  • Theophilus Kiessling, ed., Theocriti reliquiae. Berolini: Libraria Weidmannia, 1819 (Graece, Latine) Textus apud archive.org
  • Artur Masriera i Colomer, interpr., Teòcrit. Les Syracusanes o les festes d'Adonis. Barcelone: Oliva de Vilanova, 1921 Textus apud Communia

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.