Synopsis Universae Philologiae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Quattuor "mappae geographico-polyglottae" exordium precis Patris nostri in variis linguis scriptisque ostendit.

Synopsis Universae Philologiae est liber de linguistica comparativa a Godofredo Henselio (1687–1767) scriptus, linguista et sacerdote qui munus rectoris Hirschbergi (Jelenia Góra) in oppido Silesiae Inferioris sustinebat.[1] Titulus plenus sic legitur: Synopsis universae philologiae: in qua: miranda unitas et harmonia linguarum totius orbis terrarum occulta, e literarum, syllabarum, vocumque natura & recessibus eruitur. Cum Grammatica, LL. Orient. Harmonica, Synoptice tractata; nec non descriptione Orbis Terr. quoad Linguarum situm & propagationem, mappisque geographico-polyglottis. Editus est Norimbergae anno 1741, a negotio heredum Homannianorum mandatus. Editio altera anno 1754 apparuit.

Liber omnes orbis terrarum linguas tum notas offerre cogitabat, cum eorum systematibus scribendi. Ut mos erat, perennis Turris Babel mythi causa, Henselius omnes linguas ex origine communi in lingua Hebraica Biblica derivare conabatur, notiones in A philosophicall essay for the reunion of the languages, or, the art of knowing all by the mastery of one (1675), commentario Petri Besnier (1648–1705), expositas sequens.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Siegismund Justus Ehrhardt (1783), Presbyterologie des Evangelischen Schlesiens, p. 205.
  2. Johann Gottfried Eichhorn (1807), Geschichte der neuern Sprachenkunde (Geschichte der Litteratur von ihrem Anfang bis auf die neuesten Zeiten, in 5 volumnibus), 3: 11.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Synopsin Universae Philologiae spectant.