Synonyma plantarum barbara

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Dioscorides Neapolitanus: pagina descriptiones, glossas, imagines de origano monstrans

Synonyma plantarum barbara,[1] e variis linguis et traditionibus Imperii Romani hausta, in Herbarium Latinum pseudo-Apulei et in recensionem alphabeticam librorum Dioscoridis De materia medica inseruntur. Max Wellmann, verbis Galeni citatis,[2] has glossas ex opere Pamphili botanico saeculi I p.C.n. exeuntis demptas fuisse accepit,[3] minime autem Pamphili Alexandrini; recentiores multi Pamphilum singulum, Alexandrinum qui etiam de plantarum nominibus scripserit, recognoscunt.[4]

Glossae in Dioscoridis libros haec praebentur: Aegyptiorum 149, Aethiopum 1, Afrorum 73, Andreae medici 2, Armenorum 1, Bessorum 1, Boeotum 1, Cappadocum 1, Dacorum 39,[5] Dardanorum 2, Democriti 3, Gallorum 28,[6] Graecorum plurimae, Hispanorum 6, Istrianorum 11, Lucanorum 2, Marsorum 1, Osthanis 12, prophetarum 108, Pythagorae 8, Romanorum circa 400, Siculorum 2, Syrorum 10, Tuscorum 16,[7] Zoroastris 7.[8]

Glossae in pseudo-Apuleium haec praebentur: Aegyptiorum 49, Afrorum 1, Bessorum 2, Campanorum 1, Cappadocum 1, Cilicum 2, Dacorum 25,[5] Dardanorum fortasse 3, Democriti 4, Euboeorum 1, Phrygum 1, Gallorum 14,[6] Graecorum 113, [Hi]Spanorum 3, Italorum 75, Latinorum 31, Libyum 2, Lucanorum1, Ostanis 8, prophetarum 39, Punicorum 15, Pythagorae 5, Romanorum 28, Siculorum 3, Syrorum 4, Tuscorum 6,[7] Zoroastri 5.[9]

"Prophetae" ita hic, ab aliis verbo peiorativo "magi" appellati, sunt quattuor, scilicet Zoroaster, Pythagoras, Democritus, Osthanes.

Notae[recensere | fontem recensere]

Pseudo-Apuleius Vindobonensis (codex "Medicina antiqua"): pagina imaginem et glossas de dracontea (Dracunculus vulgaris) praebens
  1. "Synonyma plantarum barbara": sic Curtius Sprengel in Pedanii Dioscuridis Anazarbei De materia medica libri quinque (Lipsiae, 1829-1830) (vol. 1 p. xvi apud Google Books)
  2. Galenus, De simplicium medicamentorum temperamentis ac facultatibus 11.792-793 Kühn
  3. Max Wellmann, "Die Pflanzennamen des Dioskurides" in Hermes vol. 33 (1898) pp. 360–422 ad pp. 369-370
  4. Ernestus Howald et Henricus E. Sigerist, Antonii Musae De herba vettonica liber; Pseudoapulei Herbarius; Anonymi de taxone liber; Sexti Placiti liber medicinae ex animalibus etc. (Lipsiae: Teubner, 1927) p. xx, multis sequentibus
  5. 5.0 5.1 Vide Index nominum plantarum Dacicorum
  6. 6.0 6.1 Vide Index nominum plantarum Gallicorum
  7. 7.0 7.1 Vide Index nominum plantarum Tuscorum
  8. Max Wellmann, ed., Pedanii Dioscuridis Anazarbei De materia medica (3 voll. Berolini: Weidmann, 1906-1914) vol. 3 pp. 327-358
  9. Ernestus Howald, Henricus E. Sigerist, edd., Antonii Musae De herba vettonica liber; Pseudoapulei herbarius; Anonymi de taxone liber; Sexti Placiti liber medicinae ex animalibus etc. (Lipsiae: Teubner, 1927) pp. 299-300

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Generalia
  • K. S. Basmadjian, "L'identification des noms des plantes du Codex Constantinopolitanus de Dioscoride" in Journal Asiatique vol. 230 (1938) pp. 578-621 Textus (index adnotationum marginalium)
  • Marie Cronier, "L’Herbier alphabétique grec de Dioscoride : quelques remarques sur sa genèse et ses sources textuelles" in A. Ferraces Rodríguez (ed.), Fito-zooterapia antigua y altomedieval: textos y doctrinas (Cruniae[es], 2009) pp. 33-59
  • Andrew Dalby, "Dioscorides Extended: The Synonyma plantarum barbara" in Carmen Soares, Cilene Gomes Ribeiro, edd., Mesas luso-brasileiras (Conimbrigae: Imprensa da Universidade de Coimbra, 2018) vol. 1 pp. 21-36
  • Ernestus Howald, Henricus E. Sigerist, edd., Antonii Musae De herba vettonica liber; Pseudoapulei herbarius; Anonymi de taxone liber; Sexti Placiti liber medicinae ex animalibus etc. Leipzig: Teubner, 1927. (Corpus medicorum latinorum, 4) Textus
  • Petrus Lambecius, Commentariorum de augustissima bibliotheca Caesarea Vindobonensi liber II (Vindobonae: Cosmorovius, 1699) p. 593
  • Mylène Pradel-Baquerre, Ps.-Apulée, ”Herbier”, introduction, traduction et commentaire. (Dissertatio universitatis Montispessulanensis, 2013.) Vide praecipue pp. 53-56 et 577-580. Textus
  • Curtius Sprengel, ed., Pedanii Dioscuridis Anazarbei De materia medica libri quinque (2 voll. Lipsiae 1829-1830) (vol. 1 pp. xvi-xviii apud Google Books)
  • Max Wellmann, ed., Pedanii Dioscuridis Anazarbei De materia medica libri quinque. 3 voll. Berolini: Weidmann, 1906-1914 1 2 3 / 1 2 3
  • Max Wellmann, "Pamphilos" in Hermes vol. 51 (1916) pp. 1-64
De nominibus Aegyptiis
  • Henrich L. Emil Lüring, Die über die medicinischen Kenntnisse der alten Ägypter berichtenden Papyri (Lipsiae: Breitkopf & Härtel, 1888) pp. 143-164
De nominibus Dacicis
  • V. Bertoldi, ""Preellenico" batós, mantía "cespuglio, rovo" e "preromano" *matta, *mantia "cespuglio, rovo"" in Glotta vol. 21 (1932-1933) pp. 258-267
  • Valeriu L. Bologa, "I sinonimi "daci" delle piante descritte da Dioscoride possono servire alla ricostruzione della lingua daca?" in Archeion vol. 12 (1930) pp. 166-170 Pagina prima
  • Dimiter Detschew, Die thrakischen Sprachreste (Vindobonae, 1957) pp. 541-565
  • V. I. Georgiev, "Die dakischen Glossen und ihre Bedeutung zum Studium der dakischen Sprache" in Linguistique balcanique vol. 8 (1964) pp. 5-14
  • Natalia Trandafirescu, Fitonimele atribuite dacilor în lucrarile lui Dioscorides şi Pseudo-Apuleius. Bucarestae: Universitatea din Bucureşti, Facultatea de Filologie, 1994
  • Coloman Vaczy, "Nomenclatura dacica a plantelor la Dioscorides si Pseudo-Apuleius" pars 1 in Acta Musei Napocensis vol. 5? (1968) pp. 112-124; pars 3 in vol. 8 (1971) pp. 109-134
  • Krzysztof Witczak, "The Dacian name for 'nettle'" in Linguistique balkanique vol. 44 (2005) pp. 333-346
  • L. Zgusta, recensio operis Detschew in Archív orientalní vol. 26 (1958) pp. 684-685
De nominibus Dardanis
De nominibus Gallicis
De nominibus "prophetarum"
  • Mylène Pradel-Baquerre, Ps.-Apulée, ”Herbier”, introduction, traduction et commentaire (dissertatio universitatis Montispessulanensis, 2013) pp. 577-580 Textus
De nominibus "Romanis"
  • Jacques André, "Les noms des plantes latins du Pseudo-Dioscoride" in Latomus vol. 14 (1955) pp. 520-524
  • Francisco Cortés Gabaudan, "Griego y latín en los nombres latinos de plantas del Dioscórides de Salamanca" in Gregorio Hinojo Andrés, José Carlos Fernández Corte, edd., Munus Quaesitum Meritis. Homenaje a Carmen Codoñer (Salmanticae, 2007) pp. 175–182
  • Max Wellmann, "Die Pflanzennamen des Dioskurides" in Hermes vol. 33 (1898) pp. 360–422 (praecipue de glossis "Romanis")
De nominibus Tuscis
De verbo "gigaro"
  • G. Alessio, "Una voce toscana di origine etrusca: gìghero “Arum v. sp.” < gīgărus ‘id.’" in Studi Etruschi vol. 11 (1937) pp. 253-263
  • V. Bertoldi, "Il «gigarus» di Marcello ed il «cicarō» di Petronio" in Études Celtiques vol. 2 (1937) pp. 28-32
  • Krzysztof Tomasz Witczak, "Is gigarum or gigarus ‘taro’ an Etruscan or Gaulish term?" in Roczniki humanistyczne vol. 64 (2016)

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.