Syndroma Holmiensis

E Vicipaedia
Locus Holmiae in Suecia ubi latrocinium Norrmalmstorgense anno 1973 factum est. Photographema anno 2005 factum.
Patricia Hearst (dextra) in oppugnatione in Argentariam Hiberniam Franciscopoli ab Exercitu Liberationis Symbionesio effectá.

Syndroma Holmiensis[1] est condicio quae efficit ut obsides in captivitate sese cum suis captoribus socient.[2] Quae societates psychologicae fiunt ex vinculo inter captores et obsides intime excuso, sed plerumque irrationales putantur propter periculum quod victimae patiuntur. Secundum Systema Repositoriorum Datorum Munimentorum Obsidium[3] et FBI Law Enforcement Bulletin, octo fere centesimae victimarum indicia syndromae Holmiensis exhibent.[4][5]

Vocabulum primum adhibebatur a mediis diurnariis anno 1973, cum quattuor obsides capti sunt per latrocinium argentariae Holmiae in Suecia. Obsides liberati suos captores defendebant, et contra eos in iudicio testificari non volebant.[6] Syndroma Holmiensis paradoxum videtur quia sensús misericordes qui obsides erga captores sentiunt contraria sunt timoris et fastidii quae spectatores erga captores sentire possunt.

Quattuor elementa necessariae syndromae Holmiensis proprietates esse putantur.

  • Obsides sensús affirmativos erga captores sentiunt
  • Nulla coniuctio prior inter obsides et captores
  • Obsides cum vigilibus aliisque viribus rectionis una non agunt
  • Obsides captorum humanitatem probant quia captores obsidesque easdem fides una accipiunt, quam ob rem captores minae obsidibus non videntur[4]

Syndroma Holmiensis morbus certatus appellatur propter dubium num condicio esse vera.[7] Vocabulum etiam affectús nonnullarum abusús victimarum praeter socialem plagii contextús describere coepit: actiones habitúsque eis similes ab hominibus syndromá Holmiensi laborantibus exhibiti etiam inveniuntur in victimis abusús sexualis, mercatús hominum, terrorismi, et oppressionis politicae et religiosae.[8]

Latrocinium[recensere | fontem recensere]

Ioannes Ericus Olsson, sons ad poenam damnatus sed custodiae immunis per bonos mores, quattuor conductos (trís mulieres, unum virum) Kreditbanken, unius ex maximis argentariis Holmiae, per latrocinium infelix anno 1973 cepit et obsides fecit. Ad se adiuvandum, de liberatione ex carcere Clark Olofsson amici feliciter egit, ac sex dies (23–28 Augusti) in uno ex thesauris argentariis obsides una tenebant. Obsides, cum liberati essent, contra captores in iudicio testificari non volebant, ac potius pecuniam pro defensione captorum expedire coeperunt.[9]

Nils Bejerot, criminologus et psychiater Suecicus, ut auxilium vigilibus Holmiensibus esset, vocabulum excogitavit, primum Norrmalmstorgssyndromet appellatum, 'syndromam Norrmalmstorg'[10] significantem.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Jameson 2010.
  3. Anglice "Hostage Barricade Database System."
  4. 4.0 4.1 Sundaram 2013.
  5. Fuselier 1999.
  6. Adorjan et al. 2012.
  7. Adorjan et al. 2012.
  8. Adorjan et al. 2012.
  9. Adorjan et al. 2012.
  10. A viarum compito Quadratum Norrmalmstorg appellato, ubi argentaria patebat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Adorjan, Michael, Tony Christensen, Benjamin Kelly, et Dorothy Pawluch. 2012. "Stockholm Syndrome As Vernacular Resource." The Sociological Quarterly 53 (3): 454–74.
  • Campbell, James F. 1992. Hostage: Terror and Triumph. Greenwood Press. ISBN 0-313-28486-5.
  • Carlson, Neil R. 2010. Psychology: the science of behaviour. Pearson Canada. ISBN 978-0-205-69918-6.
  • Dutton, Donald G. y Painter, Susan: Emotional Attachments in Abusive Relationships: A Test of Traumatic Bonding Theory. Violence and Victims, Vol. 8, No. 2,1993. Textus interretialis.
  • Escudero Nafs, Antonio, Cristina Polo Usaola, Marisa López Girones, et Lola Aguilar Redo. 2005. "La persuasión coercitiva, modelo explicativo del mantenimiento de las mujeres en una situación de violencia de género. I: Las estrategias de la violencia." Revista de la Asoc. Esp. Neuropsiq. 95: 85–117. Textus interretialis.
  • Fuselier, G. Dwayne. 1999. "Placing the Stockholm Syndrome in Perspective." FBI Law Enforcement Bulletin 68 (Iulius): 22. PDF.
  • Guía Práctica Clínica. 2010. Actuación en salud mental con mujeres maltratadas por su pareja. Servicio Murciano de Salud. PDF.
  • Harnischmacher, Robert, et Josef Müther. 1987. "Das Stockholm-Syndrom: zur psychischen Reaktion von Geiseln und Geiselnehmern." Archiv für Kriminologie 180 (1–2): 1–12.
  • Jameson, Celia. 2010. "The Short Step From Love to Hypnosis: A Reconsideration of the Stockholm Syndrome." Journal for Cultural Research 14 (4): 337–55.
  • Köthke, Rolf. 1999. "Das Stockholm-Syndrom: eine besondere Betrachtung des Verhältnisses von Geiselnehmer und Geisel." Praxis der Rechtspsychologie 9 (1): 78–85.
  • López Aguilar, Jesús. 2007. La Dinámica de la Violencia Doméstica. Vasingtoniae: Development Connections. PDF.
  • Martínez Q., Lucía W. 2006. "Rompiendo el silencio: del remanso romántico a la agitación de una violencia inesperada." Revista Venezolana de Soc. y Ant. 16 (47): 607–40. ISSN 0798-3069. Textus interretialis.
  • Montero Gómez, Andrés. 2001. "Síndrome de Adaptación Paradójica a la Violencia Doméstica: una propuesta teórica." Clínica y Salud 12 (1): 6-8. PDF.
  • Ochberg, Frank M. 2005. "The Ties That Bind Captive to Captor." Los Angeles Times, 8 Aprilis 2005.
  • Sauerwein, Kristina. 2008. Invisible chains: Shawn Hornbeck and the kidnapping case that shook the nation. Guilford Connecticutae: Lyons Press. ISBN 9781599213446, ISBN 1599213443.
  • Seligman, M. E. P. 1975. Helplessness: On Depression, Development, and Death. Franciscopoli: W. H. Freeman. ISBN 0-7167-2328-X.
  • Sundaram, Chandar S. 2013. "Stockholm Syndrome." Salem Press Encyclopedia. Research Starters.
  • Vallejo Rubinstein, Claudia. 2005. "Representación de la violencia contra las mujeres en la prensa española: (El País/ El Mundo) desde una perspectiva crítica de género: Un análisis crítico del discurso androcéntrico de los medios." Trabajo de investigación, Universidad Pompeu Fabra. PDF.
  • Wieczorek, Arnold. 2003. "Das so genannte Stockholm-Syndrom: zur Psychologie eines polizeilich vielbeachteten Phänomens." Kriminalistik 57 (7): 429–36.

Nexus interni