Latinitas bona

Synagoga antiqua (Erfordia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Alte Synagoge

Synagoga antiqua (Theodisce: Alte Synagoge) invenitur inter vias Michaelisstraße et Waagegasse media in urbe Erfordiae; sartum et tectum servat Museum Iudaicum Erfordiense.

Historia[recensere | fontem recensere]

Erecta est proseucha anno 1094, inde elucetur istam domum inter Europae vetustissimas synagogas numerari potest. Tamen saecula plura functione liturgica carebat. Partes structoriae originales permultae usque hodie conservabantur, i.a. parietes omnes quattuor exteriores, fenestrae geminae generis Romanici, rosa vitrea generis Gothici, portae ad diaetas liturgicas ducentes.

Aedificium sat grande amplumque de gravitudine communitatis Iudaicae in Thuringiae capite saeculis ab XIX ad XIV congregatae testimonium perhibet. Mercatores eruditique multi in eius membris erant. Persecutio anni 1349 communitatem exstinxit, quamvis isto casu infelici aedes Synagogae antiquae feliciter demolitionibus novis salvaretur. Cauponae finitimae nomine Feuerkugel adiuncta, proseucha nostra per saecula repositorium aut thermopolium aut ballationis aula aut conorum areola erat. Non ante annum 1989 gradatim denuo detecta est.

Museum Iudaicum Erfordiense[recensere | fontem recensere]

Anno 2009 museum inauguratum est, ubi e.g. illustris Thesaurus Erfordiensis saeculi XIV admirare potueris cum anulo nuptiali rarissimo. Anno 1998 in excavationibus haud procul a Ponte mercatorum effectis pretiosa fortuito in lucem venerunt. Chiliogrammata 28 thesaurum habet iste thesaurus cum monetis, gemmis, vasibus aureis argenteisve suis.

Museum imaginem vivam de communitate Iudaica mediaevali transportat artificia inter alias res praesentans. In pedeplanis de mansionis ipsius historia captanti docetur. Hinc communitas omnis Erfordiensis describitur. Thesaurus, de quo mentio supra facta est, in cellis cameratis pulcherrime exponitur. In tabulato superiori – ubi olim Erfordienses ballaverunt – documenta quaedam in connexu vitae Iudaici monstrantur. Notissimum est sic dictum Ius iurandum Iudaicum Erfordiense (Erfurter Judeneid). Tam scandalum status humilis minoritatis Iudaicae demonstrat quam linguistis de lingua Theodisca vetere indagantibus singularite sua gaudio est. Ibidem saepe et Vesperae synagogicae fiunt, i.e. conventus historicorum.

Ante ingressum in museum stant cippi coemeterii antiquissimi, quod apud angiportum Große Ackerhofsgasse fuerat. Coemeteria magis nova sunt in via Cyriakstraße et apud Aulam Thuringiae. Antequam musei portae patefactae sunt, iam discipuli seduli Gymnasii evangelici mystagogias fecerant.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Incubator-logo.svg Lege Παλαιὰ συναγωγή (Ἐρφούρτη) ("Synagoga antiqua (Erfordia)") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Synagogam anticam Erfordiensem spectant.