Symeon Dezhnev

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Symeon Dezhnev
Res apud Vicidata repertae:
Symeon Dezhnev: imago
Nativitas: 7 Martii 1605; Ustiuga
Obitus: 1673; Moscua
Patria: Regnum Russicum

Officium

Munus: explorator, zemleprokhodtsy

Symeon Ioannis filius Dežnëv (saepe Dezhnev[1]), anno 1605 prope Pinegam regionis Archangelopolitanae natus et initio anni 1673 Moscuae mortuus, fuit nauta et explorator Russicus, qui primus inter Eurasiam et Americam per fretum Beringianum prope promunturium Dezhnevii navibus transit et diversas continentes eas esse invenit.

Anno 1642 in exercitu Michaelis Stadukhin erat, qui Colymam flumen invenit. Anno 1648 cum Theodoto Popov ex ostio Colymae in mare exiit, plurimas naves perdidit, sed ad orientem navigans ad Magnum nasum lapideum (ut ipse dicebat), quod nunc promunturium Dezhnevii nominatur, adiit eumque circumiit. Ad meridiem ab ostio Anadyris fluminis navis Dezhnevii fracta est; ipse autem cum sociis nartis iter continuavit et ostrog Anadyrense condidit.

Litteras nescivit; libellus de itineribus Dezhnevii eo dictante conscriptum est. Quod in castello Iacutico servabantur et diu nemini notum erat; Vitus Bering id nescivit cogitabatque se primum per fretum Beringianum navigavisse.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Russice Семен Иванович Дежнёв.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  • Libellus Dezhnevii de itinere Anadyrensi (Russice)