Latinitas nondum censa

Syed Kamall

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Syed Kamall (2015)

Syed Salah Kamall (Londinii natus die 15 Februarii 1967) est politicus Britannicus et Europaeus. A die 12 Iunii 2014 est ductor factionis conservativorum et reformistarum Europaeorum.

Patre Guyanensi, Syed Kamall est alumnus Universitatis Liverpoliensis, Scholae Oeconomicae Londiniensis et Universitatis Urbis Londiniensis ubi gradum doctoris meruit. De gestione societatum mercatoriarum operam dedit librosque conscripsit. Sodalis est factionis conservativae ab anno 1987. A die 5 Maii 2005 legatus est ad Parlamentum Europaeum pro circulo Londiniensi.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]