Suspiria de Profundis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Suspiria de profundis est collectio progymnasmatum, in numero notissimorum et eminentissimorum operum Thomae De Quincey, scriptoris Anglici, habita.[1] Quod opus, primum anno 1845 editum, de rebus psychologicis et phantasticis agit. Nam scriptis illis dictio Anglica vel ipsius Thomae De Quincey vel cuiuslibet alterius quam optime ostentatur.[2]

In uno progymnasmate nomine "Levana and Our Ladies of Sorrow" sive "Levana et nostrae dominae dolorum" primum de Levana prisca Romana dea partuum agitur et Thomas De Quincey tres comites imaginatur quarum nomina sunt: Mater Lachrymarum, Mater Suspiriorum, et Mater Tenebrarum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Judson S. Lyon, Thomas De Quincey (Novi Eboraci: Twayne Publishers, 1969), 96–105.
  2. Sidney Low, De Quincey (Londinii: G. Bell and Sons, 1911), 96.