Susdalia

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Susdala)
Wikidata Susdalia
Res apud Vicidata repertae:
Susdalia: insigne
Susdalia: insigne
Civitas: Russia
Locus: 56°25′16″N 40°26′56″E
Numerus incolarum: 9 749
Zona horaria: UTC+3

Gestio

Procuratio superior: Regio Volodimiriensis

Geographia

Superficies: 15 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Ebora, Rothenburg ob der Tauber, Luna, Surgutum

Susdalia[1] (Russice Суздаль, tr. Suzdal' ) est urbs in regione Volodimiriensi Russiae sita. Circa 10 milia hominum Susdaliam incolunt. In urbe multa monumenta historica architecturae locata sunt. Susdalia museum atque valens sedes turismi est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Templum Nativitatis Dei Genetricis, Susdaliae situm

Susdalia antiqua est urbs, annus eius mentionis primae in chronica est 1024. Saeculo duodecimo metropolis ducatus Rostoviae et Susdaliae fuit, qui in Ruthenia euroboreali (in interamnio Rhae et Occae) exsistebat, et dein pars ducatus Volodimiriae et Susdaliae facta est. A saeculo tredecimo Susdalia metropolis ducatus Susdaliensis sui iuris fuit. Anno 1238 a Mogolo-Tartaris expugnata est. Saeculo quarto decimo Susdala caput ducatus Susdaliae et Novogardiae Inferioris erat. Anno 1392 ad magnum ducatum Moscoviensem adiuncta est.

Fons[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Susdaliam spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 56°25′16″N 40°26′56″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия