Super Bowl XLIX

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Stadium Universitatis Phoenicis Glendale in urbe Arizonae locus Super Bowl XLIX fuit.

Super Bowl XLIX fuit ludus harpasti Americani a New England Patriots, victore Conferentiae Pediludii Americanae, et Seattle Seahawks, victore Conferentiae Pediludii Nationalis, certatus ad titulum victoriae Foederis Pediludii Nationalis anni 2014 decernandum. Patriots vicerunt, 28–24. Certamen pugnatum est die 1 Februarii 2015 in Stadio Universitatiis Phoenicis Glendale in urbe Arizonae.[1] Prima calx, initium certaminis, hora 4:30 post meridiem tempore loci, Zona Temporalis Montana (23:30 UTC), factum est.[2] Hoc fuit secundum superbowl in illo stadio certatum (aliud fuit Super Bowl XLII), et tertium in regione metropolitana Phoenicis habitum (aliud fuit Super Bowl XXX in Stadio Diabolorum Solis Tempe in urbe Arizonae). Ludus per Civitates Foederatas ab NBC, societate televisifica, emissus est.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Robert Klemko, "Arizona, not Tampa, will host Super Bowl XLIX in 2015," in The Huddle, USA Today, 11 Octobris 2011.
  2. "Super Bowl 49," Nfl.com
  3. David Barron, "NFL extends broadcast agreements through 2022, generating billions," Houston Chronicle, 14 Decembris 2011.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]