Sultzmatt

E Vicipaedia
Soultzmatt: ecclesia Sancto Sebastiano dicata
Soultzmatt: communis tabula

Sultzmatt vel Sulzmatt[1] (Francogallice Soulzmatt) est commune Francicum 2'402 incolarum (anno 2018) praefecturae Rheni Superioris et ab anno 2021 Communitatis Europaeae Alsatiae. Ad regionem orientalem Alsatiam olim pertinebat, quae die 1 Ianuarii 2016 in maiorem regionem "Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia" contributa est, nunc autem ex plebiscito Grand Est appellatam.

Nomen e duobus vocabulis Germanicis compositum estː Sulz, sal, aqua salsa, et Matt, pratum. Etenim fons celeber ibi est cuius aquae sub signo Lisbeth venumdantur. Praeter aquas minerales oeconomia vici e vinetis et turismo floret.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ita in regestis parochialibus scribitur. Incolae vero Sultzmattenses dicunturː Album parochiale octavi decimi saeculi. Nonnumquam (raro) nomen etymologice latinizaturː 'Salispratum' CRHF data.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Soultzmatt spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 47°57′42″N 7°14′17″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • "68318" apud INSEE
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!