Subtel

Subtel[1][2] (-ellis, n. sicut mel et fel,[3][4][5] a sub + talus) in anatomia humana est cavum in planta pedis, idem in pede quod vola(fr) in manu est.[1][6] Subtel e tribus arcubus plantaribus consistit, qui item ut arcūs architectonici, vis verticalis in vim lateralem sic vertunt, ut pondus corporis tam in statione quam in ambulatione per exiguam superficiem melius distribuatur.
Possibile igitur est in quoque arcu plantari tam “cuneos fornicis” agnoscere (qui ex ossis tarsi et metatarsii constant), quam “summum cuneum(en)”; id est summum os quod arcum efficit, in cuius summitate musculus unus cruris inseritur ad arcum sustinendum et ad eius ruinam impediendam.
Tres arcūs subtellis, in diversis partibus superficiei plantaris siti, sunt: arcus longitudinalis medius, arcus longitudinalis lateralis et arcus transversus.
Arcus longitudinalis medius
[recensere | fontem recensere]Arcus longitudinalis medius, a posterioribus ad anteriora, ex his ossibus constat: ex calcaneo, cuius tuberositas terram attingit et verticem posteriorem subtellis efficit, ex astragalo, qui super calcaneum insistit, ex osse naviculari, quod arcūs summum cuneum efficit, deinde e primo osse cuneiformi(en) primoque osse metatarsali, cuius caput terram attingit et verticem medium subtellis efficit. Altitudo arcūs longitudinalis medii inter 15 mm et 18 mm variari solet.
Opes quibus pondus nititur inter activas et passivas distinguuntur. Opes passivae e ligamento plantari(en) et e fascia plantari(en) constant. Opes activae sunt musculi subtellis, quorum praecipui sunt musculus tibialis anterior et musculus fibularis longus(en) (seu peroneus longus); his adiunguntur musculus flexor hallucis longus, musculus flexor digitorum longus et musculus adductor hallucis(en).
Arcus longitudinalis lateralis
[recensere | fontem recensere]Arcus longitudinalis lateralis, a posterioribus ad anteriora, his ossibus efficitur: calcaneo, astragalo, cuboideo et quinto osse metatarsali(en). Vertex huius arcus est inter 3 mm et 5 mm altus.
Opes quibus pondus nititur denuo inter passivas et activas distinguuntur. Opes passivae e ligamento plantari(en) et e fascia plantari(en) constant; opes autem activae sunt musculus fibularis brevis(en) (seu peroneus brevis), musculus fibularis longus(en) (seu peroneus longus) et musculus tibialis posterior.
Arcus transversus
[recensere | fontem recensere]Arcus transversus subtellis a primo osse metatarsali(en) ad quintum(en) pervenit.
Hoc in casu opes quibus pondus nititur sunt activae tantum (id est musculares); velut musculus abductor hallucis(en), musculi interossei(en), musculus fibularis longus(en) (seu peroneus longus) et musculus tibialis posterior.
Camera plantaris
[recensere | fontem recensere]“Camera” subtellis in quattuor compartimenta membranā interosseā dorsali(en), membranā interosseā plantari(en) et fasciā plantari(en) dividitur. Haec musculis plantaribus, vasis superficialibus profundisque subtellis, et nervis plantaribus(en) occupantur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- 1 2 Cf. “subtel” apud Forcellini, Aegidium; Furlanetto, Iosephum red.; Corradini, Franciscum cur.; et Perin, Iosephum cur. (1733-1965). Lexicon Totius Latinitatis. Tom. IVa [PDF]. Bononiae: Arnaldus Forni. p. 559: “Subtel est cavum pedis: idem enim est in pede quod vola in manu.” Ibidem etiam forma subtel, -elis, n. proponitur.
- ↑ Cf. “subtel” apud C. T. Lewis et C. Short (1879). A Latin Dictionary. Oxoniae: Oxford University Press.
- ↑ McCarren, Vincentius P. & Ritter, M. A. (). An Edition of the Letters S and T of the Medulla Grammatice (Stonyhurst MS. A.1.10). Deep Blue, University of Michigan repository. p. 49, nota 280: «14289 Subtel. There is general agreement with Stonyhurst regarding the gloss, with Hrl. 2270 and DFC stressing “ima pars pedis.” However, the entry segment is somewhat scattered. Hrl. 2270: subtel, agreeing with Stonyhurst; Hrl. 2257: subtellis; and Lincoln 111 with Subitel. Cf. Lewis and Short, s.v. subtel, “the hollow of the foot.” “Pertus on” is also a correct use of the language at this time: 14th and early 15th centuries.»
- ↑ Cf. Papias, Ars Grammatica, 33: “In -el correptam neutra sunt, ‘mel’, ‘fel’, ‘subtel’.”
- ↑ Cf. Saxo Grammaticus, Gesta Danorum, 7.1.4: “Nam truncos luporum ungues subtellibus annectentes …”
- ↑ Cf. “vola” apud Forcellini, Aegidium; Furlanetto, Iosephum red.; Corradini, Franciscum cur.; et Perin, Iosephum cur. (1733-1965). Lexicon Totius Latinitatis. Tom. IVb [PDF]. Bononiae: Arnaldus Forni. p. 1029.