Roman numeral 10000 CC DD.svg

Sella

E Vicipaedia
(Redirectum de Subsellium)
Jump to navigation Jump to search

Sella[1] est supellex in qua homo sedere potest, cui sunt pars librata (sedes), et plerumque quattuor pedes. Potest etiam tergum et bracchia habere. Commodorum causa pulvinos habere potest.

Multa vocabula Latina suppellectilem similem significant. Sella et sedes sunt vocabula usus generalissimi. Sedile est verbum fere poeticum.[2] Cathedra sellam cum pulvinis et bracchiis vel sellam magistri significat. In sermone christiano cathedra sellam et officium episcopi significat.[3] In sedibus etiam scamnum est, generaliter sella longa, pluribus hominibus idonea, item subsellium, parvum scamnum.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cassell's Latin Dictionary, ed. 5a., s.v. "chair": "sella, sedile, cathedra".
  2. Lewis & Short, s.v. "sedile".
  3. Lewis & Short, s.v. "cathedra".

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad sellas spectant.