Jump to content

Sublica

E Vicipaedia
Sublicae e tubis chalybeis panguntur

Sublica est trabs praelonga, humi statuta et erecta et pancta ad aliquod aedificium sustinendum, saepe pars fundamenti eius principalis. Sic Vitruvius scribit:

sin autem solidum non invenietur, sed locus erit congesticius ad imum aut paluster, tunc is locus fodiatur exianiaturque et palis alneis aut oleagineis aut robusteis ustilatis configatur, sublicaeque machinis adigantur quam creberrimae, carbonibusque expleantur intervalla palorum et tunc structuris solidissimis fundamenta impleantur.[1]

Cum in aqua quoddam construendum est, sicut pontes vel casae lacustres, vel in locis paludinosis vel super congelationem aeternam, sublicarum usus necessarius est. Sic Caesar pontis sui trans Rhenum(d) aedificationem describit:

tigna bina sesquipedalia paulum ab imo praeacuta dimensa ad altitudinem fluminis intervallo pedum duorum inter se iungebat. haec cum machinationibus immissa in flumen defixerat festuculisque adegerat, non sublicae modo derecte ad perpendiculum, sed prone ac fastigate, ut secundum naturam fluminis procumberent, his item contraria duo ad eundem modum diiuncta intervallo pedum quadragenum ab inferiore parte contra vim atque impetum fluminis conversa statuebat...[2]

Antiquitus sublicae semper ligneae fuerunt, nunc et e caemento vel chalybe factae aliaeque.

  1. III 4, 2.
  2. De bello Gallico, IV 17.

Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis sub verbo