Styra

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina de demo Graeco in Euboea sito explicat. Si urbem Austriacam quaeris, vide Styra (Austria Superior).
Styra
Nomen vernaculare Στύρα
IPA []
Regio Graecia Media
Unitas regionalis Euboea
Demus Carystus
Numerus incolarum 2840
(census anni 2010[1])
Latitudo 38° 3' sept.
Longitudo 24° 19' orient.
Cursuale
Situs Styrorum in Graecia
Styra (Greece)
Styra
Styra

Styra (Graece: Στύρα) est vicus et pristinus demus Euboeae (Δήμος Στυραίων) 2840 incolarum (status: 2010) in Graecia. Ab administratione reformata anni 2011 (vide: Libellum Callicratis) est "unitas popularis" (δημοτική ενότητα) Carysti demi.[2]

Historia[recensere | fontem recensere]

Hodie duo sunt vici (Nova et Vetera Styra), inter quos urbs antiqua homonyma iacebat. Iam ab Homero commemorata est;[3] primi nuntii historici a tempore belli Persici oriuntur. Tempore Romano Styra (una cum Carysto) ob marmor Carystium nota erat; lapicidinae antiquae adhuc videri possunt. Prope a lapicidinis sunt domus "δρακόσπιτα" (i.e. domus draconum) vocatae magnis saxis (monolithis) aedificatae, quae non erant sacra antiqua, ut putabatur, sed dormitoria eorum, qui in lapicidinis laborabant.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numerus incolarum, ut in Libello Callicratis (2010) mense Maio anni 2010 a ministerio rerum domesticarum Graeciae edito invenitur.
  2. Lex Callicratis Ministerium rerum domesticarum Graeciae
  3. Ilias 2,539: Οἵ τε Κάρυστον ἔχον ἠδ᾽ οἳ Στύρα ναιετάασκον
  4. Vox Styra, in: Siegfried Lauffer (Ed.): Griechenland. Lexikon der historischen Stätten. Von den Anfängen bis zur Gegenwart. Augustae Vindelicorum 1999.{Theodisce}