Studies in Classic American Literature

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


Studies in Classic American Literature est fundamentale iudicii litterarii opus D. H. Lawrence scriptoris Anglici, liber primum Augusto 1923 a Thoma Seltzer in Civitatibus Foederatis prolatum, editione Anglica Iunio 1924 a Martino Secker divulgata. Textus in duodecim capitula dividitur. Inter auctores investigatos sunt Beniaminus Franklinius, Hector Sanctus Ioannes de Crevecoeur, Iacobus Fenimore Cooper, Edgarus Allan Poe, Nathaniel Hawthorne, Ricardus Henricus Dana, Hermannus Melville, et Gualterius Whitman.

Hoc opus mirum, adeo turbulentum, iustis de causis in litteris habetur. Modus solutae orationis, haud sollemni more expressus, altam psychologiae morumque perspicientiam offert. Proposita quae auctoris iudicium pervadunt sunt studium auctoritatis animae hominis singuli et fidei ponderi amoris, melius aut peius, pro viribus in rebus humanis.

Late traditur hic liber famam Hermanni Melville redintegrare adiuvisse pro uno ex auctoribus maximi momenti in litteris Americanis inventis.

Editio usitata[recensere | fontem recensere]

  • Lawrence, D. H. 1923, 2002. Studies in Classic American Literature, ed. Ezra Greenspan, Lindeth Vasey, et John Worthen. Novi Eboraci et Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-55016-5.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Lawrence, D. H. 1962. The Symbolic Meaning: The Uncollected Versions of Studies in Classic American Literature, ed. Armin Arnold. Fontwell, Arundel Angliae: Centaur Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Studies in Classic American Literature apud Vicifontem.
Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!