Structura Telluris

Roman numeral 10000 CC DD.svg
E Vicipaedia
Structura telluris:
1a — cortex oceanicus
1b — cortex continentalis
2 — mantele Telluris
3 — nucleus Telluris
4 — lithosphaera
5 — asthenopshaera
6/3a — nucleus exterior
7/3b — nucleus interior

Structura Telluris[1] est solida partium planetae nostri (vel geosphaerarum) compositio, atmosphaera et hydrosphaera exceptis. Quae structura in exteriori silicati crusta solida, asthenosphaera amiculoque magnopere viscosis, exteriori nucleo liquido (cuius fluxus campum magneticum telluris gignit), et nucleo interiori solido consistit.

Scientifica internae telluris structurae cognitio in topographia bathymetriaque observatis, lapidibus in anaphaenomenis observatis, exemplaribus ad superficiem e profunditatibus a montibus igniferis effectibusque vulcanicis elatis, explicatione undarum sismicarum quae per tellurem transeunt, mensionibus gravitationalium magneticorumque telluris camporum, atque experimentis cum solidis crystallinis sub pressuris temperaturisque profundi telluris interioris propriis conditur.

Sphaera paene est telluris figura: nam diameter per aequatorem ductus 12 754 chm, per polos 12 711 chm est. Geosphaerae secundum quantitates chemicas vel physicas (rheologicas) definiuntur.

Proprietates globales[recensere | fontem recensere]

see caption
Photographema telluris ab astronautis expeditionis Apollo 17 anno 1972 factum. Imago conversa, Marmor Caeruleum[2] appellata, latissime profertur est.[3][4]

Geosphaerae rheologicae sunt

Geosphaerae chemicae sunt

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]