Stropha Alcaica

E Vicipaedia
Forma strophae Alcaicae ictibus indicatis.

Stropha Alcaica est stropha litterarum Graecarum et Latinarum, ex duobus hendecasyllabis Alcaicis unoque enneasyllabo Alcaico atque uno decasyllabo Alcaico; ictus in productas cadit syllabas.

Ad poetam adscribitur Alcaeum huius inventio strophae, unde nomen eius; maxime ea usi sunt vates Latini, praecipue Q. Horatius Flaccus in Carminibus atque nonnulli poetae Italiani saeculi undevicesimi, in primis Iosue Carducci.

Exempli gratia, sic incipit Horatii clarum carmen 9:

Vĭdēs / ŭt āl/tā // stēt nĭvĕ / cāndĭdūm    — hendecasyllabus Alcaicus
Sŏrā/ctĕ nēc iām // sūstĭnĕ/ānt ŏnūs    — hendecasyllabus Alcaicus
sīlvāe / lăbō/rāntēs / gĕlū/quĕ    — enneasyllabus Alcaicus
flūmĭnă / cōnstĭtĕ/rīnt ă/cūtō?    — decasyllabus Alcaicus
(Carmina I, 9, vv.1-4)

Poeta Polonus Adam Mickiewicz scripsit in Stropha Alcaica odam Ad Napoleonem III Caesarem Augustum.[1]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus interni