Strigilis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Strigiles Romanae cum unguentario, primi saeculi.

Strigilis (Graece στλεγγίς) est instrumentum antiquum, quo athletae exercitiis confectis vel ii, qui e sudatorio exierunt, oleum, sudorem pulveremque corpore defricuerunt. Ex ferro vel aere lunato cum capulo consistebat.

Multa exempla exstant; praeterea multis in imaginibus (in fictilibus Graecis aut sculpturis sicut in sic dicto Apoxyomeno Lysippi) videri possunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ellen Kotera-Feyer: Die Strigilis (= Europäische Hochschulschriften 38/43). Lang, Francofurti ad Moenum et. al. 1993, ISBN 3-631-46222-0.
  • Ellen Kotera-Feyer: Die Strigilis in der attisch-rotfigurigen Vasenmalerei. Bildformeln und ihre Deutung. In: Nikephoros 11, 1998, p. 107-136.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad strigiles spectant.