Stomatopoda

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mantis shrimp from front.jpg

Subphylum : Crustacea 
Classis : Malacostraca 
Subclassis : Hoplocarida 
Ordo : Stomatopoda 
Latreille, 1817
Frons Lysiosquillinae maculatae, oculos in culmis monstrat.
Odontodactylus scyllarus, stomatopodum coloriferum, in Mari Andamaniensi? ante Thailandiam visum.
Adumbratio stomatopodi anno 1896 facta.

Stomatopoda sunt ordo crustaceorum marinorum. Neque caridea neque mantodea sunt, sed in quibusdam linguis vulgo appellantur mantodea-caridea (vel simile) solum ex similitudine cum mantidis terrestribus et carideis. Ad 30 centimetra longa crescunt, sed egregia singula ad 38 centimetra relata sunt.[2] Carapacium? stomatopodorum solum posteriorem capitis partem et prima quattuor thoracis segmenta contegit. Stomatopodis sunt varii colores, a fuscis pallescentibus ad vividissimos colores. Haec animalia, quamquam multa et inter praedatores gravissimos in multis humilibus habitationibus marinis zonarum tropicarum et subtropicarum, tenuiter intelleguntur quod multae species in cuniculis et foraminibus celatae degunt.[3]

Species Oratosquilla oratoria in Iaponia, Corea, Serica, Vietnamia, Philippinis insulis,[4] in Serica et Vietnamia necnon Thailandia et Singapura etiam Harpiosquilla harpax et H. raphidea,[5] in Philippinis etiam Odontodactylus scyllarus,[6] species Lysiosquillina maculata in Asia austro-orientali et Indonesia,[5] species Squilla mantis circa Mare Adriaticum et prope Gades in Hispania comeduntur.[7]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Joel W. Martin & George E. Davis (2001) (PDF). An Updated Classification of the Recent Crustacea. Natural History Museum of Los Angeles County. pp. 132 
  2. James Gonser (14 Februarii 2003). "Large shrimp thriving in Ala Wai Canal muck". Honolulu Advertiser 
  3. Ross Piper (2007). Extraordinary Animals: An Encyclopedia of Curious and Unusual Animals. Greenwood Press. ISBN 0313339228 
  4. Kun Xing, "Potential of commercial aquaculture of mantis shrimp in China" (2014)
  5. 5.0 5.1 "Mantis Shrimps of Singapore"
  6. Edgie Polistico, Philippine Food, Cooking, & Dining Dictionary (2017) (s.v. alupihang dagat apud Google Books)
  7. Alan Davidson, Mediterranean Seafood (2a ed. Londinii: Penguin, 1981) p. 187

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikispecies-logo.svg Vide "Stomatopoda" apud Vicispecies.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Stomatopoda spectant.