Stola

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Statua Liviae Drusillae stolam et pallam gerit.

Stola fuit usitatus mulierum Romanarum antiquarum vestitus, cum toga vel pallio ab viris gesto congruens. Stola ex lino facta est. Mulieres togas primum gerere solebant, sed post saeculum 2 a.C.n., togae solum a viris gestabantur, mulieresque stolam secundum opinionem gerere debebant. Illo tempore, mulier togam gerens dedecora habebatur; vestitus marum a muliere gestus cum prostitutione et adulterio consociatus est.[1][2]

Historia[recensere | fontem recensere]

Stola, quamquam vestitus Romanus fuit, a vestitu Graeciae antiquae inspirata est. Stola fuit res modae quotidinae Romana a primo Respublica Romana per imperia Romanum et Byzantinum ad finem primi millenii. Bene nota stolae imago est vestitus a Statua Libertatis Novi Eboraci gestus.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Stola fuit longa et plicata vestis muliebris, supra supparum quod tunica vel tunica intima appellabatur gesta. Sine manicis plerumque fuit, sed nonnullae stolae manicas breves vel longas habuerunt. Manicae ad stolam ipsam adiungi vel pars tunicae potuerunt. Stola usitata sine manicis fibulis ad umerum affixa est.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Thomas A. McGinn, Prostitution, Sexuality, and the Law in Ancient Rome (Oxoniae: Oxford University Press, 1998, ISBN 0-19-508785-2), 340: "through conviction under the law was cast as a prostitute, most visibly through imposition of the label of the toga, the prostitute's badge of shame."
  2. De toga, penelope.uchicago.edu.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]