Coordinata: 48°24′40.0″N 16°50′38.4″E / 48.41111°N 16.844°E / 48.41111; 16.844

Stillfried

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Stillfried an der March (Austriae physica )
Stillfried an der March
Stillfried
an der March
Situs in Austria

Stillfried an der March, i.e. ad ripam dextram fluminis Mari iacens, est oppidum parvum Austriae inferioris. Fuit olim municipium a se ipsum ubi ab anno 1355 nundinae tenebantur. Hodie pars est municipii Angern an der March. In his locis homines iam ab aevo palaeolithico habitabant. Castra collina aetatis ferreae (culturae La Tène) occidenti versus eminent. Via succinea, per vallem Mari fluminis descendens, haec castra transivit. Recentius via ferrea septentrionalis Imperatoris Ferdinandi, quae a Vindobona Brunam usque tendit, ab anno 1839 Stillfried percurrit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Ecclesia S. Georgii oppidi Stilllfried, moeniis mediaevalibus circumdata

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ossa familiae saeculo fere IX a.C.n. sepulta, ad Stillfried effossa (Museum Historiae Naturalis Vindobonensis)
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Stillfried spectant.