Stigma (botanice)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Diagramma stigmatis.

Stigma (pl. stigmata) in botanice est docilis apex carpelli, vel nonnullorum carpellorum fusorum, in gynoecio floris.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

In stigmate, una cum stylo et ovario, consistit pistillum, quod vicissim est pars gynoecii, reproductivi plantae organi. Stigma ipsum est stylodia, pars distalis styli. Stigma constat ex papillis stigmaticis, cellulis quae pollen accipiunt. Papillae solum in apice styli patere, vel praecipue in speciebus vento pollinatis, latam superficiem tegere possunt.[1]

Stigma speciei Tulipae, cum granis pollenia.
Stigma a stamine lilii 'Stargazer' circumdatum.

Stigma pollen accipit, et super stigma granum pollenis germinat. Stigma, saepe viscosum, variis modis ad pollen capiendum et tenendum per varios capillos, lacinias, vel conformationes aptum est.[2] Pollen capi potest ex aere (pollen a vento latum, anemophilia), ab insectis visitantibus aliisve animalibus, vel raro ex aqua circumdante (hydrophilia). Stigma variare potest a forma longa et tenue ad formam globuliformem vel pinnatam.[3] Pollen plerumque est summe exsiccatum cum antheram relinquit. Demonstratum est stigma hydrationem pollenis et germinationem tubi pollenis promovendam adiuvare.[4] Stigma etiam idoneam speciei rectae adhesionem praestat. Stigma partes agit in discriminatione pollenis, ac nonnullae reactiones repugnantiae sui quae pollen ex eisdem vel genetice similibus plantis reiciunt interactionem inter stigma et superficiem grani pollenis implicant.

Forma[recensere | fontem recensere]

Stigma saepe in lobis scinditur, exempli gratia triloba, et capiti acus simile (stigma capitatum), vel in medium vergere potest (stigma punctiforme). Forma stigmatis magnopere variatur.[5]

Stigmata zeae (Anglice silk).
Formae stigmatis
Capitata et simplicia
Stigma trifidum
Variationes in forma et magnitudine styli et stigmatis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dahlgren, Clifford, et Yeo 1985.
  2. Toothill 1984.
  3. Rudall 2007.
  4. Edlund, Swanson, et Preuss 2004.
  5. Dahlgren, Clifford, et Yeo 1985.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad stigma spectant.