Stephanus Krascheninnikow

Obitus: 12 Februarii 1755; Petropolis
Patria: Regnum Russicum, Imperium Russicum
Memoria
Stephanus Petri filius Krascheninnikow[1] seu Krascheninnikovius[2] (Russice Степан Петрович Крашенинников, tr. Stepan Petrovič Krašeninnikov; Moscuae natus die 31 Octobris[3] anno 1711, Petropoli mortuus die 25 Februarii[4] anno 1755) fuit botanista, geographus, ethnographus, et explorator Siberiae et Camtschatcae Russicus.
In Academia Slavo-Graeco-Latina educatus est, postea Petropoli studens et annis ab 1733 ad 1736 comes itineris Ioannis Georgii Gmelini in Siberia, Krascheninnikow initio anni 1737 missus est ad Camtschatcam, quam paeninsulam usque ad annum 1741 explorabat, anno 1743 enim Petropolim revenit. Ab anno 1745 adiunctus et ab anno 1750 professor historiae naturalis et botanicae Academiae Scientiarum Petropolitanae, etiam ab anno 1750 rector universitatis et inspector gymnasii huius academiae fuit. Observationes suas protulit in operibus suis scientificis, quorum notissimum est Descriptio terrae Camtschatcae («Описание земли Камчатки»), liber anno 1756 in lucem editus.
Fere triginta plantarum species,[5] promunturium, et mons Camtschatcae in eius honorem appellantur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Stephanus Krascheninnikow",,; "Auctore Stephano Krascheninnikow"; "Stephani Krascheninnikow".
- ↑ "Krascheninnikovius",.
- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 11 Novembris Gregoriano.
- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 8 Martii Gregoriano.
- ↑ International Plant Names Index: Search the data Plant Names. — searched on: Species = krasch* and Ranks = spec.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Stephanum Krascheninnikow spectant. |
| Lexica biographica: • Deutsche Biographie • Большая российская энциклопедия • • IPNI |