Stephanus Axters

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Stephanus Axters
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 15 Octobris 1901, 1901;
Obitus: 2 Iulii 1977, 1977;
Patria: Belgica

Officium

Munus: scriptor, philosophus, German scholar

Stephanus Gerardus Axters (Brugis die15 Octobris anno 1901 natus et in Lubbeek Brabantiae Flandricae die 2 Iulii anno1977 mortuus) fuit historicus religionis et lexicographus Belgicus ex ordine Fratrum Praedicatorum.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

In Collegio Sancti Ludovici Brugis educatus, in ordinem Dominicanorum anno 1920 inivit (tum et Stephanum nomen cepit). Anno 1926 sacerdos factus est. Annis a 1932 ad 1938 Romae ut palaeographus Dominicanorum laborabat. Multos annos in collegio Dominicanorum Lovanii docebat. Lexicon Latinitatis scholasticae composuit necnon de historia pietatis et mysticae in Nederlandia et Flandria opera permulta, quorum maximum est Geschiedenis van de vroomheid in de Nederlanden (Pietatis Nederlandiae historia).

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Scholastiek Lexicon, Latijn-Nederlandsch (1937)
  • Het Nederlandsche mystieke proza (1944)
  • De Nederlandsche mystieke poëzie (1946)
  • Geschiedenis van de vroomheid in de Nederlanden (4 vols., 1950–1960)
  • Inkeer (1967)
  • Inleiding tot een geschiedenis van de mystiek in de Nederlanden (1967)
  • Bibliotheca Dominicana Neerlandica manuscripta 1224-1500 (1970)
  • "Waartoe mystiek?", Verslagen en mededelingen van de Koninklijke Academie voor Nederlandse taal- en letterkunde (1972), pp. 132-138.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]