Stelle

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Stelle
Res apud Vicidata repertae:
Stelle: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°22′0″N 10°7′0″E
Numerus incolarum: 11 156
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Circulus Harburgensis

Geographia

Superficies: 38.76 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Achterdeich, Ashausen, Fliegenberg, Rosenweide
Territoria finitima: Seevetal

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Plebs Sanae, Glenfield

Tabula aut despectus

Stelle: situs
Curia communis Stelle

Stelle commune in Saxonia inferiore sita et pars Circuli Harburgensis est. Ad Stelle vici Ashausen, Büllhorn, Fliegenberg, Rosenweide, Wuhlenburg atque Stelle ipsum cum Fachenfelde pertinent.

Historia[recensere | fontem recensere]

Stelle anno 1197 primo in actis descriptum est. Postea pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducatu a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810/11 pars Regni Westphaliae erat, deinde ad usque annum 1814 ad Primum Imperium Francicum, tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Ab anno 1946 pars est Saxoniae Inferioris. Ad Stelle commune anno 1972 vici supra dicti adiuncti sunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Stelle spectant (Stelle, Stelle (Landkreis Harburg)).