Stella variabilis Cepheis


Cepheides (sing. Cepheis, -idis, f.)[1] sunt genus stellarum variabilium(en) quae constanter pulsant dum et diametrum et temperaturam mutant. Iubar exhibent varium, sed semper intra quandam amplitudinem definitam periodumque quandam constantem (saepe inter unum et centum dies). Cepheides sunt norma cosmica magni momenti ad distantias tam galacticas quam extragalacticas mētiendas; nam exstat quaedam relatio certa inter earum splendorem intrinsecum et periodum pulsationis.
Haec proprietas Cepheidum ab Henrietta Swan Leavitt(en) anno 1908 primum observata est, postquam ipsa astronoma permulta milia stellarum variabilium in Nubibus Magellanicis(en) conspexerat. Eius inventio sivit Cepheidum verum splendorem e periodo pulsationis deducere; deinde, splendorem intrinsecum cum iubare observato comparando atque distantiam nonnullarum Cepheidum proximarum (e.g. RS Puppis et Polaris) per parallaxin mētiendo, earumdem stellarum distantiam quoque computare.
Cepheides propter processum κ(en) luminositates suas mutant.[2][3] Nam talis processus totiens emergit quotienscumque opacitas stellae cum temperatura simul crescit potius quam decrescit.[4] Praecipuum gas in mechanemate implicatum putatur esse helium. Cyclus pulsationis eo ductus est, quod helium bis ionizatum(en) (i.e. formā quam altis temperaturis assumere mavult) opacius est helio semel ionizato; propter hoc, strata externa stellae modŏ comprimuntur—atque helium calefit donec fit bis ionizatum et, ob auctam opacitatem, satis calorem ideo sorbet ut expandatur—modŏ dilatantur—atque helium refrigeratur donec fit semel ionizatum et, transparens factum, decrescit et rursus comprimitur. Eo cycli tempore quo helium est bis ionizatum, Cepheides observantur maxime obscurae.
Etymologia
[recensere | fontem recensere]Nomen “Cepheidis”, suffixo patronymico feminino “-is, -idis” nomini Cephei addito (item ut “Nereis” a Nereo, “Danais” a Danao, etc.), a stella Delta Cephei originem trahit, quae unum fuit e primis exemplis stellarum variabilium Cepheidum notis.
Variabiles Cepheides luminosissimae
[recensere | fontem recensere]Aliquae stellae variabiles Cepheides luminosissimae hic numerantur.[5]
| Nomen | Maxima magnitudo apparens | Minima magnitudo apparens | Periodus (dies) | Classis spectralis Harvardiana |
|---|---|---|---|---|
| Polaris A | 1.97 | 2.00 | 3.97 | F7Ib-F8Ib |
| I Carinae | 3.35 | 4.06 | 35.56 | F6Ib-K0Ib |
| β Doradus | 3.46 | 4.08 | 9.8426 | F6Ib-K0Ib |
| η Aquilae | 3.48 | 4.33 | 7.177 | F6Ib-G4Ib |
| δ Cephei | 3.48 | 4.37 | 5.366341 | F5Ib-G1Ib |
| ζ Geminorum | 3.62 | 4.18 | 10.15073 | F7Ib-G3Ib |
| X Sagittarii | 4.2 | 4.9 | 7.01283 | F5-G2II |
| W Sagittarii | 4.29 | 5.14 | 7.59503 | F4-G2Ib |
| RT Aurigae | 5 | 5.82 | 3.728115 | F4Ib-G1Ib |
| FF Aquilae | 5.18 | 5.68 | 4.4709 | F5Ia-F8Ia |
| S Sagittae | 5.24 | 6.04 | 8.382086 | F6Ib-G5Ib |
| Y Sagittarii | 5.25 | 6.24 | 5.77335 | F5-G0Ib-II |
| BG Crucis | 5.34 | 5.58 | 3.3428 | F5Ib-G0p |
| T Vulpeculae | 5.41 | 6.09 | 4.435462 | F5Ib-G0Ib |
| AH Velorum | 5.50 | 5.89 | 4.2272 | F7Ib-II |
| MY Puppis | 5.54 | 5.76 | 5.6948 | F4Iab |
| DT Cygni | 5.57 | 5.96 | 2.4992 | F5.5-F7Ib-II |
| T Monocerotis | 5.58 | 6.62 | 27.02465 | F7Iab-K1Iab+A0V |
| AX Circini | 5.65 | 6.09 | 5.273268 | F2-G2II+B4 |
| SU Cassiopeiae | 5.70 | 6.18 | 1.9493 | F5Ib-II-F7Ib-II |
| U Carinae | 5.72 | 7.02 | 38.7681 | F6-G7Iab |
| V1334 Cygni | 5.77 | 5.96 | 3.3328 | F2Ib |
| X Cygni | 5.85 | 6.91 | 16.3863 | F7Ib-G8Ib |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Item ut “Nereides”, “Danaides”, et cetera. Videatur suffixum “-is, -idis” apud Victionarium Anglicum.
- ↑ Smith, D. H. (). Eddington's Valve and Cepheid Pulsations. Sky and Telescope. 68. p. 519. bibcode:1984S&T....68..519S.
- ↑ The Encyclopedia of Astronomy and Astrophysics (). American Association of Variable Star Observers. ISBN 0-333-75088-8. doi:10.1888/0333750888/4130.
- ↑ Maeder, André (). Physics, formation and evolution of rotating stars. Astronomy and astrophysics library. Springer. p. 373. ISBN 978-3-540-76948-4.
- ↑ Machina quaesitoria “VSX Search”, apud American Association of Variable Star Observers (AAVSO) sita, sinit ulteriores variabiles Cepheides invenire.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad stellas variabiles Cepheides spectant. |