Jump to content

Stella supergigantea caerulea

E Vicipaedia
Comparatio magnitudinis Betae Orionis (in summo sinistro), stellae supergiganteae caeruleae, et Aldebarani (in summo dextra), stellae giganteae rubrae. Sol est minimus punctus flavus in imo medio. Supergigantea caerulea etiam maior (non depicta) est Mu Sagittarii.

Stella supergigantea caerulea est stella magna, clara, calida. Hae sunt stellae moderate antiquae quae iamdudum copiam hydrogenii ad fusionem nuclearem exhauserunt et quae nunc helium in nucleis suis conferunt. Ob altas temperaturas colore caeruleo factae, plus quam deciens milliens clariores Sole et inter deciens et septuagiens latiores esse possunt. Eis est massa plus quam deciens massa Solis. Copiā elementorum fusionis nuclearis defectae, stellae supergigantes caeruleae fato deflagraturae sunt supernovae. Nonnullae refrigescunt et ulterius expandunt in stellas supergiganteas rubras, quae non necessarie clariores sunt sed quae magnitudine sunt maximae stellae in universo.

Beta Orionis est exemplum celeberrimum; septuagiens et octiens latior est quam Sol et plus quam centiens viciens milliens clarior.[1] Deneb, stella clarissima in constellatione Cygni, aliud exemplum est. Omnes stellae in Cingulo Orionis (Alnitak, Alnilam, Mintaka) sunt supergiganteae caeruleae.

Nexus interni